nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius adfuit, 425
in tabernaclo, id quidem hodie numquam poterit dicere.
si tu Sosia es, legiones quom pugnabant maxurae,
quid in tabernaclo fecisti? uictus sum si dixeris.
Me. cadus erat uini, inde impleui hírneam. So. ingressust uiam.
Me. eam ego, út matre fuerat natum, uini eduxi meri.[1] 430
So. factumst illud, ut ego illic uini hirneam ebiberim meri.
mira sunt nisi latuit intus illic ín illac hirnea.
Me. quid nunc? uincon argumentis te non esse Sosiam?
So. tu negas med esse? Me. quid ego ni negem, qui egomet siem?
So. per Iouem iuro med esse neque me falsum dicere. 435
Me. at ego per Mercurium iuro tibi Iouem non credere;
nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi.
So. quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo.[2]
Me. ubi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia;[3]
nunc, quando ego sum, uapulabis, ni hinc abis, ignobilis. 440
So. certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam,
quem ad modum ego sum (saepe in speculum inspexi), nimi’ similest mei;
itidem habet petasum ac uestitum: tam consimilest atque ego;
sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum uel labra,
malae, mentum, barba, collus: totus. quid uerbis opust? 445
si tergum cicatricosum, nihil hoc similist similius.[4]
sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui.
noui erum, noui aedis nostras; sane sapio et sentio.
non ego illi optempero quod loquitur. pultabo fores.
Me. quó agis te? So. domum. Me. quadrigas si nunc inscendas Iouis 450
Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/46
Haec pagina emendata est