Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/459

Haec pagina nondum emendata est

��MENAECHMI V. v

Men. abiit socerus, abit mediciis. nunc solus sum. pro

Iuppiter ! quid illuc est quod med hisce homines insanire praedicant ? 55 nam equidem, postquam gnatus sum, numquam aegrotaui

unum diem 960 neque ego insanio neque pugnas neque ego litis coepio. saluos saluos alios uideo, noui (ego) homines, adloquor. an illi perperam insanire me aiunt, ipsi insaniunt ? quid ego nunc faciam ? domum ire cupio : uxor non sinit ; 60 huc autem nemo intromittit. nimi' prouentum est ne-

quiter. 965 hic ero usque ; ad noctem saltem, credo, intromittar domum.

M e s s e n 1 o vi

Mes. Spectamen bono seruo id est, qui rem erilem procurat, uidet, conlocat cogitatque, ut apsente ero rem eri diligenter

tutetur quam si ipse adsit aut rectius. 970 tergum quam gulam, crura quam uentrem oportet 5

potiora esse quoi cor modeste situmst.

recordetur id, qui nihili sunt, quid eis preti detur ab suis eris, ignauis, inprobis uiris : uerbera, compedes, 975 molae, [magna] lassitudo, fames, frigu' durum, 10

haec pretia sunt ignauiae. id ego male malum metuo : propterea bonum esse certumst

potius

957 f ori - a - socrus abit (Arch. Lat. Lex. 12, 592) nunc del. Guktus, rhythmo consulens 958 (nunc) me (ita cod.) Mueller

(Rhein. Mus. 54, 393) (cf. 957) hic cod. [cf. 997 illic pro illisce)

960 coepio testatur Nonius 89 : cupio cod. 961 ego add. Ritschl

(hos) hom. Mueller (Rhein. Mus. 54, 393) fort. homines uideo, noui 962 perperam Ital. : perderam cod. (D pro P) 965 ero Pius :

ergo cod. usce cod. 968 (tam) rem Ritschl, cui hiatus in fine

hemistichii displicet 969 vel quasi 972 re[corde] cordetur B,

tinde corde reccordetur Spengel (troch. septenar.) 975 magna del.

Ritschl, rneiri causa

�� �