V. ii T. MACCI PLAVTI
uerum est modu' tamen, quoad pati uxorem oportet ; 20 nec pol filia umquam patrem accersit ad se 770
nisi aut quid commissi aut iurgi est caussa. sed id quidquid est iam sciam. atque eccam eampse ante aedis et eius tristem uirum uideo. id est quod suspi- 773-4
cabar. 25 appellabo hanc. Ma. ibo aduorsum. salue multum, mi 775
pater. Se. salua sis. saluen aduenio ? saluen accersi iubes ? quid tu tristis es ? quid ille autem aps te iratus destitit ? nescioquid uos uelitati estis inter uos duos. loquere, uter meruistis culpam, paucis, non longos logos. 30 Ma. nusquam equidem quicquam deliqui : hoc primum te 780
apsoluo, pater. uerum uiuere hic non possum neque durare ullo modo. proin tu me hinc abducas. Se. quid istuc autem est ? Ma.
ludibrio, pater, habeor. Se. unde ? Ma. ab illo quoi me mandauisti, meo
uiro. Se. ecce autem litigium ! quotiens tandem [ edixi tibi 35 ut caueres neuter ad me iretis cum querimonia ? 785
Ma. qui ego istuc, mi pater, cauere possum ? Se. men
interrogas ? Ma. nisi non uis. Se. quotiens monstraui tibi uiro ut 787-8
morem geras, quid ille faciat ne id opserues, qu6 eat, quid rerum gerat. 40 Ma. at enim ille hinc amat meretricem ex proxumo. Se. 79°
sane sapit atque ob istanc industriam etiam faxo amabit amplius.
769 quo id B l 771 vix iurigi (iusta) causaZ.ro, ut integer
tetram. fiat 772 quicquid id cod. : trai. Bothe 773, 774 alii
faciunt bacch. tetram. ante — uideo (immo uideo, id) et bacch. dim. • id (immo est) — suspicabar (vel iamb. dim. catal. id — susp.) 775
aduorsum Pylades : uorsum cod. ^778 ueliati cod. vel duo 779 pauci cod. locos cod. 784 (ego) edixi vel (id) ed. Ritschl
�� �