Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/45

Haec pagina emendata est

Me. hic homo sanus non est. So. quod mihi praedicas uitium, id tibi est.
quid, malum, non súm ego seruos Amphitruonis Sosia?[1]
nonne hac noctu nostra nauis <huc> ex portu Persico[2]
uenit, quae me aduexit? non me húc erus misit meus?[3] 405
nonne ego nunc sto ante aedis nostras ? non mi est lanterna in manu?[4]
non loquor, nón uigilo? nonne hic homo modo me pugnis contudit?[5]
fecit hercle, nám etiam <mi> misero nunc malae dolent.[6]
quid igitur ego dubito, aut qur non intro eo in nostram domum?[7]
Me. quid, domum uóstram ? So. ita enim uero. Me. quin quae dixisti modo 410
omnia ementitu’s: equidem Sosia Amphitruoni’ sum.
nam noctu hac soluta est nauis nostra e portu Persico,
et ubi Pterela rex regnauit oppidum expugnauimus,
et legiones Teloboarum ui pugnando cepimus,
et ipsus Amphitruo optruncauit regem Pterelam in proelio. 415
So. egomet mihi non credo, quom illaec autumareillum audio;
hic quidem certe quae illic sunt res gestae membrat memoriter.[8]
sed quid ais? quid Amphitruoni á Telobois est datum?[9]
Me. Pterela rex qui potitare solitus est patera aurea.
So. elocutus est. ubi patera nunc est? Me. <est> in cistula;[10] 420
Amphitruonis opsignata signo est. So. signi dic quid est?
Me. cum quadrigis Sol exoriens. quid me captas, carnufex?
So. argumentis uicit, aliud nomen quaerundum est mihi.
nescio unde haec hic spectauit. iam ego hunc decipiam probe;

  1. 403 non ego sum Weise
  2. 404 huc add. Pylades
  3. 405 nonne me cod. : vel non med
  4. 406 isto (sto D E, hic B³) cod.
  5. 407 del. homo Guietus
  6. 408 mi add. Pylades
  7. 409 ut cod. (aut B)
  8. 417 vel illi
  9. 418 <doni> a Ussing   datum est cod. (cf. 260, 261, 364)
  10. 420 fort. elocutust. ea ubi   est add. Dousa