Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/445

Haec pagina nondum emendata est

MENAECHMI IV. ii

Ma. egomet. Pe. et ego. atque huic amicae detulisti Erotio. 90 Men. egon dedi? Ma. tu, tii istic, inquam. Pe. uin

adferri noctuam, quae ' tu tu ' usque dicat tibi ? nam nos iam defessi sumus. 655 Men. per Iouem deosque omnis adiuro, uxor (satin hoc

est tibi ?), non dedisse. Pe. immo hercle uero, nos non falsum dicere. Men. sed ego illam non condonaui, sed sic utendam dedi. 95 Ma. equidem ecastor tuam nec chlamydem do foras nec

pallium quoiquam utendum. mulierem aequom est uestimentum

muliebre 660 dare foras, uirum uirile. quin refers pallam domum ?

Men. ego faxo referetur. Ma. ex re tua, ut opinor, feceris ; nam domum numquam introibis nisi feres pallam simul. 100 eo domum. Pe. quid mihi futurum est qui tibi hanc

operam dedi ?

Ma. opera reddetur, quando quid tibi erit surruptum domo. —

665 Pe. id quidem edepol numquam erit, nam nihil est quod

perdam domi. cum uiro cum uxore, di uos perdant ! properabo ad forum, nam ex hac familia me plane excidisse intellego. — 105

Men. male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras ; quasi non habeam quo intromittar alium meliorem locum. 670 si tibi displiceo, patiundum : at placuero huic Erotio, quae me non excludet ab se, sed apud se occludet domi. nunc ibo, orabo ut mihi pallam reddat quam dudum dedi ; 110 aliam illi redimam meliorem. heus ! ecquis hic est ianitor ? aperite atque Erotium aliquis euocate ante ostium.

653-4 uin . . . sumus matronae continuant alii 654 nos iam Ital. : nos iam [nos] cod. 656 vcl dedisse — (sermone intermpto) Pe.] Ma. alii 661 vel opino 663 eo Bentley : ego cod. 664 operam

cod. vix recte (corr. B 2 ) 666 qua virum qua uxorem Fleckeisen

670 patiundumst ; pl. Ritschl (cf. Herkenrath de gerund. p. 11)

671 occludit cod. (pro -et ?) 673 heus Ital. : eius cod. (pro eus,

'. e. heus) 674 aliqui B

PLAVT. I 27

�� �