Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/440

Haec pagina nondum emendata est

IV. i T. MACCI PLAVTI

��ACTVS IV

IV. i Matrona Penicvlvs

Ma. Egone hic me patiar frustra in matrimonio, ubi uir compilet clanculum quidquid domist 560

atque ea ad amicam deferat ? Pe. quin tu taces ? manufesto faxo iam opprimes : sequere hac modo. 5 pallam ad phrygionem cum corona | ebrius ferebat hodie tibi quam surrupuit domo.

sed eccam coronam quam habuit. num mentior? 565

em hac abiit, si uis persequi uestigiis. atque edepol eccum optume reuortitur ; 10 sed pallam non fert. Ma. quid ego nunc cum illoc agam ? Pe. idem quod semper : male habeas ; sic censeo. huc concedamus : ex insidieis aucupa. 570

ii MenaechmvsI Penicvlvs Matrona

Men. Vt hoc utimur maxume more moro,

molesto atque multo atque uti quique sunt op-

-tumi maxume morem habent hunc !

clientes sibi omnes uolunt esse multos : 5 bonine ari mali sint, id hau quaeritant ; res 575

magis quaeritur quam clientum fides quoius modi clueat.

si est pauper atque hau malus nequam habetur,

sin diues malust, is cliens frugi habetur. 10 qui nec leges neque aequom bonum usquam colunt, 580

559 daciar (paciar ZJ 2 ) P frustrat A : om. P 560 concipilet

Goldbacher (Wicn. Stud. 19, 117) 561-72 priores partes servatae A

561 ea om. P 563 phydrionem (B) vel fridionem (P 00 ) P

coronam P CD , A n. I. " 569 habeat B 2 , A n. I. 571 more

morumP,^ n. I. : corr. Lipsius 572 molestoque multum P 573 vel Optumi (cret. dim. cum troch. monom.) maxume Loman :

maxumi P : (m)aximi A (i. 9) " hunc habe(nt) m(u)ljomor — A 576 Resm. Aet,utvid.,P(cret. ietram.) ' 578 es A 579-84* non mu/ta leguntur A 580, 581 uno versu bipartito A (an (\) soll. ?)

�� �