Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/439

Haec pagina nondum emendata est


MENAECHMI III. iii

An. dicam curare ? Men. dicito : curabitur. 15

539-40 et palla et spinter faxo referantur simul.

An. amabo, mi Menaechme, inauris da mihi

faciendas pondo duom nummum, stalagmia,

ut te lubenter uideam, quom ad nos ueneris.

Men. fiat. cedo aurum ; ego manupretium dabo. 20

545 An. da sodes aps te : poste reddidero tibi.

Men. immo cedo aps te : ego post tibi reddam duplex.

An. non habeo. Men. at tu, quando habebis, tum dato.

An. numquid [me] uis ? — Men. haec me curaturum

dicito —

ut quantum possint quique liceant ueneant. 25

550 iamne introabiit ? abiit, operuit fores.

di me quidem omnes adiuuant, augent, amant.

sed quid ego cesso, dum datur mi occasio

tempusque, abire ab his locis lenonieis ?

propera, Menaechme, fer pedem, confer gradum. 3°

555 demam hanc coronam atque abiciam ad laeuam manum,

ut, si[quis] sequantur me, hac abiisse censeant.

ibo et conueniam seruom si potero meum,

ut haec, quae bona dant di mihi, | ex me sciat. —

540 referatu(r) A 541-58 perpanca leguntur in A 542 facienda Pylades statagmia P, A n. I. 543 quam P, A n. I. (cor/. B' 2 )

aut 545~7 aut 544~6 om. Autvid. (propter homoeotel.) 545 vel ted

post cod. : (ego) post Pylades, Ritschl 546 vel ted 548 me del.

Acidalius, nam numquid suspectum 550 iamne abiit intro B 2 ,

A n. I. post hunc versum vestigia alterius apparent in A 551

quidem Bentley : equidem P, A n. I. 554 profer gr. Brix 555

hanc codd. Nonii 519 : om. P, A n. I. 556 si sequentur Nonius:

si qui sequatur P, A n. I.: sequentur improbat Thulin de coniunct. p. 146 me hac codd. Nonii: hec (corr. B 2 ) me P, A n. I. fort. ut in fine v. 555 collocand. (A n. I.) (sed cf. Sjogren ' Part. CopuV p. 33)? nam displicet slquis necnon siquis sequatur 558 bona

(boni) Fleckeisen me (iam) sciat Bentley : fort. med (is) sciat

�� �