Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/438

Haec pagina nondum emendata est

III. ii T. MACCI PLAVTI

omnis cinaedos esse censes quia tu es ?

tun med indutum fuisse pallam praedicas? 5^4-5

Pe. ego hercle uero. Men. non tu abis quo dignus es ? 50 aut te piari iiibe, homo insanissume.

Pe. numquam edepol quisquam me exorabit quin tuae

uxori rem omnem iam, uti sit gesta, eloquar ;

omnes in te istaec recident contumeliae : 520

faxo haud inultus prandium comederis. — 55 Men. quid hoc est negoti ? satine, uti quemque conspicor,

ita me ludificant? sed concrepuit ostium.

iii Ancilla Menaechmvs II

An. Menaechme, amare ait te multum Erotium,

tut hoc una opera ad auruficem deferast, 5 2 5

atque huc ut addas auri pondo | unciam

iubeasque spinter nouom reconcinnarier. 5 Men. et istuc et aliud si quid curari uolet

me curaturum dicito, quidquid uolet.

An. scin quid hoc sit spinter? Men. nescio nisi aureum. 53°

An. hoc est quod olim clanculum ex armario

te surrupuisse aiebas uxori tuae. 10 Men. numquam hercle factum est. An. non meministi,

opsecro ?

redde igitur spinter, si non meministi. Men. mane.

immo equidem memini. nempe hoc est quod illi dedei. 535

istuc : ubi illae armillae sunt quas una dedei ?

An. numquam dedisti. Men. nam pol hoc unum dedei.

513 tu quia es Camerarius (A n. I.) fort. recte 514, 515 tu A

517 iubes Pylades (A n. I.) 521 inultum P comedereis A

522-37 initiafere legttntur A 522 quemquem B 525 opera .

(sibi) Ussing : fort. opera (tu) (opera pro operatu ; i. 5) 526

huc Ritschl : hunc (B l ) vel nunc (PC D B 2 ) cod. <tu) pondo Py-

lades : pondo (unam) Pradel de praep. p. 472 528 uolei P ut vid.,

A n. I. (corr. B l D) 530 scein A quod P 532 mebas P

- (corr. B 2 ) 533 non] noenu Bergk, cui hiatus in pausa displicet :

vix nonne ante conson. 534 redde om. A, ut vid. 535 vel

illic 536 istuc ancillae dat Lambinus iclae P (corr. B 2 ) dedit

P : A n. I. (dedi B 2 ) 537 una P (e.x v. 536)

�� �