Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/437

Haec pagina nondum emendata est


MENAECHMI III. ii

leuior quam pluma, pessume et nequissume,

flagitium hominis, subdole ac minimi preti ? 490 quid de te merui qua me caussa perderes ?

ut surrupuisti te mihi dudum de foro ! 25

fecisti funus med apsenti prandio.

qur ausu's facere, quoii ego aeque heres eram ?

Men. adulescens, quaeso,, quid tibi mecum est rei 495 qui mihi male dicas homini ignoto | insciens ?

an tibi malam rem uis pro male dictis dari ? 30

Pe. post eam quam edepol te dedisse intellego.

Men. responde, adulescens, quaeso, quid nomen tibist?

Pe. etiam derides quasi nomen non gnoueris ? 500 Men. non edepol ego te quod sciam umquam ante hunc

diem

uidi neque gnoui ; uerum certo, quisquis es, 35

si aequom facias, mihi odiosus ne sies.

Pe. Menaechme, uigila. Men. uigilo hercle equidem quod

sciam.

Pe. non me nouisti ? Men. non negem si nouerim. 505 Pe. tuom parasitum non nouisti ? Men. non tibi

sanum est, adulescens, sinciput, intellego. 4°

Pe. responde, surrupuistin uxori tuae

pallam istanc hodie | ac dedisti Erotio ?

Men. neque hercle ego uxorem habeo neque ego Erotio 510 dedi nec pallam surrupui. Pe. satin sanus es ?

occisast haec res. non ego te indutum foras 45

exeire uidi pallam ? Men. uae capiti tuo !

492 meo P 493 ea quae heris heram P, A n. I. : corr. Lipsius

495 ignoto Jtal. : hic noto P, A n. I. : hic ignoto B 2 , fori. recte 497 post] pol A quam Goldbacher (Wien. Stud. 19, 117) : quidem P (seq. ede-) (A n. I.) 498 tibi nomenst P (cf ad Merc. 330)

502-7 paucissima in extremis versibus leguntur A 502 aequom

si Camerarius, cui hiatus si | aequom displicet 503 post 504 P

506 (ut) intellego Camerarius, nam sinciput suspectum 508-10

nihil apparet A 508 vix hodie detulisti Mueller 510 taliam

cod. (corr. B 2 ) satin sanus es Menaechmo continuat Thomas 511-7 pauca leguntur A

�� �