Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/436

Haec pagina nondum emendata est

III. i T. MACCI PLAVTI

ibo : etiamnum reliquiarum spes animum oblectat meum. sed quid ego uideo ? Menaechmus cum corona exit foras. sublatum est conuiuium, edepol uenio aduorsum temperi. 20 opseruabo quid agat hominem. post adibo atque adloquar. 465

ii Menaechmvs II Penicvlvs

Men. Potine ut quiescas ? ego tibi hanc hodie probe

lepideque concinnatam referam temperi.

non faxo eam esse dices : ita ignorabitur.

Pe. pallam ad phrygionem fert confecto prandio 5 uinoque expoto, parasito excluso foras. 47°

non hercle is sum qui sum, ni | hanc iniuriam

meque ultus pulchre fuero. opserua quid dabo.

Men. pro di inmortales ! quoi homini umquam uno die 473~4

boni dedistis plus qui minu' sperauerit? 475

10 prandi, potaui, scortum accubui, apstuli

hanc, quoiius heres numquam erit post hunc diem.

Pe. nequeo quae loquitur exaudire clanculum ;

satur nunc loquitur de me et de parti mea ?

Men. ait hanc dedisse me sibi atque eam meae 480

15 uxori surrupuisse. quoniam sentio

errare, extemplo, quasi res cum ea esset mihi,

coepi adsentari : mulier quidquid dixerat,

idem ego dicebam. quid multis uerbis (opust)?

minore nusquam bene fui dispendio. 485

20 Pe. ad ; bo ad hominem, nam turbare gestio.

Men. quis hic est qui aduorsus it mihi ? Pe. quid ais, homo

462 reliquarum A me P 463-70 posteriores partes fere leguntur A 463 Men. cum"| menechmum P 465 post v. 473-4 P (ii. 6)

466 ut Ital. : neut P, A n. I. ego 1 sedco P 471 vix hercule

(ego) is Ritschl (A n. l.)/ort. recte vel nisi 472 uultus P (corr.

P 2 ) 475 P ost 47 6 p (<f- acl V. 465) 477 heres] referes A 479 om. A (proptcr homocotel. iii. n) 480 (me) meae Bothe, cui hiatus in pausa displicet 483-97 pauca in initiis leguntur A 484

opust add. Pylades (A n. /.) 487 aduersus it Gruterus, Bothe :

aduersum sit P, A n. I.

�� �