Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/430

Haec pagina nondum emendata est


II. ii T. MACCI PLAVTI

numquid uis ? Men. ut eas maxumam malam crucem. 55 Cy. ire hercle meliust te — interim atque accumbere,

dum ego haec appono ad Volcani uiolentiam. 330

ibo intro et dicam te hic astare Erotio,

ut te hinc abducat potius quam hic astes foris. —

Men. iamne abiit ? (abiit). edepol hau mendacia 60 tua uerba experior esse. Mes. opseruato modo :

nam istic meretricern credo habitare mulierem, 335

ut quidem ille insanus dixit qui hinc abiit modo.

Men. sed miror quf ille nouerit nomen meum.

Mes. minime hercle mirum. morem hunc meretrices

habent : 65 ad portum mittunt seruolos, ancillulas ;

sei qua peregrina nauis in portum aduenit, 340

rogitant quoiatis sit, quid ei nomen siet,

postilla extemplo se adplicant, adglutinant :

si pellexerunt, perditum amittunt domum. 70 nunc in istoc portu stat nauis praedatoria,

aps qua cauendum nobis sane censeo. 345

Men. mones quidem hercle recte. Mes. tum demum sciam

recte monuisse, si tu recte caueris.

Men. tacedum parumper, nam concrepuit ostium : 75 uideamus qui hinc egreditur. Mes. hoc ponam interim.

adseruatote haec sultis, nauales pedes. 350

iii Erotivm Menaechmvs II Messenio

Er. Sine fores sic, abi, nolo operiri.

intus para, cura, uide, quod opust fiat : sternite lectos, incendite odores ; munditia

330 ergo cod. (corr. D) 333 abiit add. Gruterus : (illic) Bach

334 experior Lipsius : exterior cod. 340 sed (si B' 1 ) qua cod.

342 postille cod. (seq. e) 343~5 initia servata A 344 nauis

monosyllabum displicet portust Bentley (sed p. stat etiam A)

346-56 in A nihil apparet 349 hinc creditur cod. (corr. B 2 )

350 adseruate istaec Bach si^uoltis cod. 352 quid opus cod,

Varronis L. L. 7, 12 vixhat (iamb. senar.)

�� �