Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/427

Haec pagina nondum emendata est

MENAECHMI II. i

Men. dictum facessas, datum edis, caueas malo. 250 molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo. Mes. em ! 25

illoc enim uerbo esse me seruom scio.

non potuit paucis plura plane proloquei.

uerum tamen nequeo contineri quin loquar,

audin, Menaechme ? quom inspicio marsuppium, 255 uiaticati hercle admodum aestiue sumus. 30

ne tu hercle, opinor, nisi domum reuorteris,

ubi nihil habebis, geminum dum quaeris, gemes.

nam ita est haec hominum natio : in Epidamnieis

uoluptarii atque potatores maxumei ; 260 tum sycophantae et palpatores plurumei 35

in urbe hac habitant ; tum meretrices mulieres

nusquam perhibentur blandiores gentium.

propterea huic urbei nomen Epidamno inditumst,

quia nemo ferme huc sine damno deuortitur. 265 Men. ego istiic cauebo. cedodum huc mihi marsuppium. 40

Mes. quid eo ueis ? Men. iam aps te metuo de uerbis tuis.

Mes. quid metuis ? Men. ne mihi damnum in Epidamno

duis.

tu magis amator mulierum es, Messenio,

ego autem homo iracundus, animi perditi , 270 id utrumque, argentum quando habebo, cauero, 45

ne tu delinquas neue ego irascar tibi.

Mes. cape atque serua. me lubente feceris.

Cylindrvs MenaechmvsII Messenio ii

Cy. Bene opsonaui atque ex mea sententia, bonum anteponam prandium pransoribus.

250 fiat A vel hem 251 enim suspedum 253 vel continere

255 aestiui A 256 vel opino reuortereis A 257 quaeres A

258 natio epidamnia | Nam ita est hec hominum P 260 pluri P

264 qua A sine damno huc A 265mihihucP 266-81 priores partes leguntur A 267 duis Beroaldus : dus P, A n. I. (dias B 2 )

268 magnus P 269 iracundis P (-is pro -us ; vi. 1) perciti

Lipsius 270 habebo Pylades : habeo P, A n. I. 272 iubente

P, A n. I.

�� �