Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/426

Haec pagina nondum emendata est

II. i T. MACCI PLAVTI

��ACTVS II

II. i Menaechmvs II Messenio

Men. Voluptas nullast nauitis, Messenio,

maior meo animo quam quom ex alto procul

terram conspiciunt. Mes. maior, non dicam dolo,

quasi adueniens terram uideas quae fuerit tua. 5 sed quaesso, quamobrem nunc Epidamnum uenimus ? 230

an quasi mare omnis circumimus insulas ?

Men. fratrem quaesitum geminum germanum meum.

Mes. nam quid modi futurum est illum quaerere?

hic annus sextus est postquam ei rei operam damus. 10 Histros, Hispanos, Massiliensis, Hilurios, 235

mare superum omne Graeciamque exoticam

orasque Italicas omnis, qua adgreditur mare,

sumu' circumuecti. si acum, credo, quaereres,

acum inuenisses, sei appareret, iam diu. 15 hominem inter uiuos quaeritamus mortuom ; 240

nam inuenissemus iam diu, sei uiueret.

Men. ergo istuc quaero certum qui faciat mihi,

quei sese deicat scire eum esse emortuom :

operam praeterea numquam sumam quaerere. 20 uerum aliter uiuos numquam desistam exsequi. 245

ego illum scio quam cordi sit carus meo.

Mes. in scirpo nodum quaeris. quin nos hinc domum

redimus nisi si historiam scripturi sumus ?

226 nullast uoluptas P 227 quom] qui codd. Ladantii ad Stal.

Theb. 2, 194 : qum P: fort. quom i (ei) 228-gfere nihil legitur A

228 prospiciunt Lact., A n. I. 229 quam si P, codd. Lact. : q— A :

si {om. quam) edd. conspicias codd. Lact. 230-9 priorcs partes

leguntur A 234 w/sextust: sextus A ei rei Gruterus : ire hi

P, A n. I. 239 iam Gulielmhis : tam P, A n. I. 242 qui]

quid id A (Ipro qui id) 246 vel illunc carus sit cordi meo A

247-55 posteriores partes leguntur 4

�� �