MENAECHMI I. iii
Men. iube igitur tribu' nobis apud te prandium accurarier 35 atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier,
210 glandionidam suillam, laridum pernonidam,
aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum, madida quae mi adposita in mensam miluinam suggerant ; atque actutum. Er. licet ecastor. Men. nos prodimus 30
ad forum. iam hic nos erimus : dum coquetur, interim potabimus.
215 Er. quando uis ueni, parata res erit. Men. propera modo. sequere tii. — Pe. ego hercle uero te et seruabo et te sequar, neque hodie ut te perdam meream deorum diuitias mihi. — Er. euocate intus Culindrum mihi coquom actutum foras. 35
Erotivm Cylindrvs iv
Er. Sportulam cape atque argentum. eccos tris nummos
habes. 220 Cv. habeo. Er. abi atque opsonium adfer ; tribu' uide
quod sit satis : neque defiat neque supersit. Cy. quoiusmodi hic homines
erunt ? Er. ego et Menaechmus et parasitus eiius. Cy. iam isti
sunt decem ; nam parasitus octo | hominum munus facile fungitur. 5
Er. elocuta sum conuiuas, ceterum cura. Cy. licet. 225 cocta sunt, iube ire accubitum. Er. redi cito. Cy. iam
ego hic ero. —
210 [aut] pernonidam A 212 suggeram A 214 quoquitur
P etfort. A 21(3 tu (me) Lambinus et postcr. ont. A, ut vid.
218 quoquom A : quoquum P 219 treis A 221 vel hi vel hisee 223 munus P, codd. Nonii 497 : nunc A : (unus) munus Muellet {Rhein. Mus. 54, 391): nunc munus alii 224 curari A (? pro cura. Ct.) ticet P (corr. B*) (T pro L ; vi. 1)
�� �