Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/421

Haec pagina nondum emendata est


MENAECHMI I. ii

nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur. Men. euax ! iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua. ubi sunt amatores mariti ? dona quid cessant mihi conferre omnes congratulantes quia pugnaui fortiter ? 20

130 hanc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero. sic hoc decet, dari facete uerba custodi catae. hoc facinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst,

hoc factumst fabre : meo malo a mala apstuli hoc, ad damnum deferetur. auorti praedam ab hostibus nostrum salute socium. 25 135 Pe. heus adulescens ! ecqua in istac pars inest praeda mihi? Men. perii ! in insidias deueni. Pe. immo in praesidium,

ne time.

Men. quis homo est? Pe. ego sum. Men. o mea

Commoditas, o mea Opportunitas,

salue. Pe. salue. Men. quid agis? Pe. teneo dextera

genium meum. Men. non potuisti magi' per tempus mi aduenire quam 30

aduenis. 140 Pe. ita ego soleo : commoditatis omnis articulos scio.

Men. uin tu facinus luculentum inspicere? Pe. quis id

coxit coquos ? iam sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias uidero. Men. dic mi, enumquam tu uidisti tabulam pictam in

pariete ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum ? 35 145 Pe. saepe. sed quid istae picturae ad me attinent ? Men.

age me aspice. ecquid adsimulo similiter ? Pe. qui istic est 6rnatus tuos ?

126-58 deest A 126 vel profecto med 127 hercle om.

cod. Varronis L. L. 7, 93 130 fort. (hanc) hanc (iamb.) 135

fort. ecquis in i. praeda Camerarius : pre cod. : praemi Ital. 136

deuenit \corr. B 2 ) cod. 139 vel mage 141 quocus cod. 143

enumquam Brix (ex Auson. 24, 1, p. 121 Sch.) : numqua (B)vel num- quam (P CI> ) cod. 145 vel istaec 146 quis alii, sed cf. Seyffert

(Berl. Phil. Woch. 13, 278) vel ornatust

�� �