I. i T. MACCI PLAVTI
ita est adulescens ; ipsus escae maxumae, Ioo
25 Cerialis cenas dat, ita mensas exstruit,
tantas struices concinnat patinarias :
standumst in lecto si quid de summo petas.
sed mi interuallum iam hos dies multos fuit :
domi domitus sum usque cum careis meis. 105
30 nam neque edo neque emo nisi quod est carissumum.
id quoque iam, cari qui instruontur deserunt.
nunc ad eum inuiso. sed aperitur ostium.
Menaechmum eccum ipsum uideo, progreditur foras.
ii MenaechmvsI Penicvlvs
Men. Ni mala, ni stulta sies, ni indomita inposque animi, 110 quod uiro esse odio uideas, tute tibi odio habeas. praeterhac si mihi tale post hunc diem faxis, faxo foris uidua uisas patrem. 5 nam quotiens foras ire uolo, me retines, reuocas, rogitas,
qu6 ego eam, quam rem agam, quid negoti geram, 115 quid petam, quid feram, quid foris egerim. portitorem domum duxi, ita omnem mihi rem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago. 10 nimium ego te habui delicatam ; nunc adeo ut facturus
dicam. quando ego tibi ancillas, penum, 120
lanam, aurum, uestem, purpuram bene praebeo nec quic-
quam eges, malo cauebis si sapis, uirum opseruare desines. atque adeo, ne me nequiquam serues, ob eam industriam 15 hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras. Pe. illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi ; 125
iot Cerialis Fesius 310 (s. struices) : certalis cod. mensas Festus : mensam cod. 105 fort. domatus {Class. Rev. 12, 232) 110
in A usque ad 124 paucissima servaia 114 rogas A 116
petam Camrrarius : detam cod (D pro P) legerim cod. (corr. B") 118 eloqui codd. Nonii 24 : loqui cod. 124 atque aiiquo ad cenam
Acidalius
�� �