Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/42

Haec pagina emendata est


So. metuo, uocis ne uicem hodie hic uapulem, quae hunc uerberat.[1]
Me. optume eccum incedit ad me. So. timeo, totus torpeo.       335
non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget,[2]
neque miser me commouere possum prae formidine.
ilicet: mandata eri perierunt una et Sosia.
uerum certumst confidenter hominem contra conloqui,[3]
qui possim uideri huic fortis, a me ut apstineat manum.[4]       340
Me. quo ambulas tu qui Volcanum in cornu conclusum geris?
So. quid id exquiris tu qui pugnis os exossas hominibus?[5]
Me. seruo’sne an liber? So. utquomque ánimo conlibitum est meo.
Me. aïn uero? So. aío enim uero. Me. uerbero. So. mentire nunc.[6]
Me. at iam faciam ut uerum dicas dicere. So. quid eo est opus?       345
Me. possum scire quo profectus, quoius sis aut quid ueneris?
So. huc eó. eri sum seruos. numquid nunc es certior?[7]
Me. ego tibi istam hodie, sceleste, comprimam linguam. So. hau potes:
bene pudiceque adseruatur. Me. pergin argutarier?
quid apud hasce aedis negoti ést tibi ? So. immo quid tibi est?       350
Me. rex Creo uigiles nocturnos singulos semper locat.
So. bene facit: quia nos eramus peregri, tutatust domi;
at nunc abi sane, aduenisse familiaris dicito.
Me. nescio quam tu familiaris sis: nisi actutum hinc abis,[8]
familiaris, accipiere faxo hau familiariter.[9]       355

  1. 334 uicem Scaliger : uice cod.
  2. 336 sc. ubi (pro ubi quis?) r. PE
  3. 339 certus (-um J) est cod.
  4. 340 qui Camerarius : igitur qui (i.e. g q; iv. 3)
  5. 343 Seruosne <es> edd.
  6. 344 vix aione en.   mentiris cod.
  7. 347 eri <iussu, eius> sum s. Leo : eri sum seruos, <missus> Mueller (Rhein. Mus. 54, 382)
  8. 354 quantum PE (pro quam tú; vii. 4)
  9. 355 accipere cod.