prol. T. MACCI PLAVTI
uerum illuc redeo unde abii atque uno asto in loco.
Epidamniensis 111' quem dudum dixeram,
geminum illum puerum qui surrupuit alterurm, ,
ei liberorum nisi diuitiae nihil erat : 60 adoptat illum puerum surrupticium 60
sibi filium eique uxorem dotatam dedit,
eumque heredem fecit quom ipse obiit diem.
nam rus ut ibat forte, ut multum pluerat,
ingressus fiuuium rapidum ab urbe hau longule, 65 rapidus raptori pueri subduxit pedes 65
apstraxitque hominem in maxumam malam crucem.
illi diuitiae | euenerunt maxumae.
is illic habitat geminus surrupticius.
nunc ille geminus, qui Syracusis habet, 70 hodie in Epidamnum uenit cum seruo suo - 70
hunc quaeritatum geminum germanum suom.
haec urbs Epidamnus est dum haec agitur fabula :
quando alia agetur aliud fiet oppidum ;
sicut familiae quoque solent mutarier : 75 modo hic habitat leno, modo adulescens, modo senex, 75
pauper, mendicus, rex, parasitus, hariolus
��56 redeunde cod. {corr. B 2 ) 57 accedit A ; 57-75 lantum initia
servata 58 alteram cod. (-rum B 1 ) 59 diuiliae cod. 62
quom Piits : quam cod. 65 pedes Saracenus : fides cod. (F proY* ;
vi. 1) 67 illi (autem) Schoell vix deuenerunt 70
ueniet Geppert 74 mutari cod. (i. 7, 11) 75 hic habitat
Schoell : ni caditat P, A n. I. 76 in A usque ad v. 91 tanhtm
paucornm versuum extrema apparent, prologus uno versu auctior fuisse videtur
�� �