Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/417

Haec pagina nondum emendata est

MENAECHMI prol.

Tarentum auexit secum ad mercatum simul,

illum reliquit alterum apud matrem domi.

Tarenti ludei forte erant quom illuc uenit. 30 mortales multi, ut ad ludos, conuenerant : 3°

puer aberrauit inter homines a patre.

Epidamniensis quidam ibi mercator fuit,

is puerum tollit auehitque Epidamnium.

pater eius autem postquam puerum perdidit, 35 animum despondit eaque is aegritudine 35

paucis diebus post Tarenti emortuost.

postquam Syracusas de ea re rediit nuntius

ad auom puerorum, puerum surruptum alterum

patremque pueri Tarenti | esse emortuom, 40 immutat nomen auos huic gemino alteri ; 4°

ita illum dilexit qui surruptust alterum :

illius nomen indit illi qui domi est,

Menaechmo, idem quod alteri nomen fuit ;

et ipsus eodem est auo' uocatus nomine 45 (propterea illius nomen memini facilius, 45

quia illum clamore uidi flagitarier).

ne mox erretis, iam nunc praedico prius :

idem est ambobus nomen geminis fratribus.

nunc in Epidamnum pedibus redeundum est mihi, 50 ut hanc rem uobis examussim disputem. 50

si quis quid uestrum Epidamnum curari sibi

uelit, audacter imperato et dicito,

sed ita ut det unde curari id possit sibi.

nam nisi qui argentum dederit, nugas egerit ; 55 qui dederit, magi' maiores nugas egerit. 55

31 inter homines aberrauit cod. : trai. Acidalhts 33 Epidamnum

eum Seyffert 35 ea quis cod. post 36 inseruit Schoell versum

quem Fulgentius p. 559 ad 'Plautum in Menaechmis comoedia ' refert : sicut pollinctor dixit, qui eum pollinxerat (cf. Poen. prol. 63) 39

an fuisse ? Sed Tarfinti suspectum (v. 1) 41 vel illunc 51

Epidamni Ital. 54 qui Beroaldus : qui [non] cod. 55 qui

Pylades : [nam nisi] qui cod. (ex v. 54 ; iv. 3") vel mage

�� �