Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/414

Haec pagina nondum emendata est


MENAECHMI

��ARGVMENTVM

Mercator Siculus, quoi erant gemini filii, Ei surrupto altero mors optigit. Nomen surreptici illi indit qui domist Avos paternus, facit Menaechmum e Sosicle. Et is germanum, postquam adolevit, quaeritat Circum omnis oras. post Epidamnum devenit Hic fuerat alitus ille surrepticius. Menaechmum omnes civem credunt advenam Eumque appellant meretrix, uxor et socer. I se cognoscunt fratres postremo invicem.

3 surrepticii Camerarius : surrepiti cod. 4 paternos cod.

7 alitus Ital. : auitus cod.

�� �