Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/412

Haec pagina nondum emendata est

V. ii T. MACCI PLAVTI

45 Ep. etiam inclamitor quasi seruos ? Pe. quom tu es liber

gaudeo. Ep. merui ut fierem. Pe. tu meruisti ? Ep. uisse intro :

ego faxo scies hoc ita esse. Pe. quid est negoti? Ep. iam ipsa res

dicet tibi. abi modo intro. Ap. i, illuc non temerest. Pe. adserua

istum, Apoecides. — ■ Ap. quid illuc, Epidice, est negoti ? Ep. maxuma hercle iniuria 715 50 uinctus asto, quoius haec hodie opera inuentast filia.

Ap. ain tu te illius inuenisse filiam ? Ep. inueni et domi est. sed ut acerbum est pro bene factis quom mali messim metas ! Ap. quamne hodie per urbem uterque sumu' defessi quaerere? Ep. ego sum defessus reperire, uos defessi quaerere. 720

55 Pe. quid isti oratis opere tanto ? (me) meruisse intellego ut liceat merito huiius facere. cedo tu ut exsoluam manus. Ep. ne attigas. Pe. ostende uero. Ep. nolo. Pe. non

aequom facis. Ep. numquam hercle hodie, nisi supplicium mihi das, me

solui sinam. Pe. optumum atque aequissumum oras. soccos, tunicam, 725

pallium 60 tibi dabo. ' Ep. quid deinde porro ? Pe. libertatem. Ep.

at postea ? nouo liberto opus est quod pappet. Pe. dabitur, praebebo

cibum. Ep. numquam hercle hodie, nisi me orassis, solues. Pe.

oro te, Epidice, mihi ut ignoscas siquid inprudens culpa peccaui mea.

711-24 perpauca leguntitr A 711 inclamitor quasi ltal.: in-

damitor que si P (d pro cl\ A n. I. 714 ibi P (abi /), A n. I.

ei P, A 11. I. illuc non (?) Leo : non illuc P, A n. I. 718 mali

Pms : malis P, A n. I. 721 me add. Geppert, Weber {Philol. 57,

231) {A n. I.) : promeruisse Seyffert 722 vel sic distingue cedo

tu, ut exs., manus 723 atticas P (C pro G) 728 orasseis A

729 ignoscans A siquid suspectum : an siqui ?

�� �