IV. i T. MACCI PLAVTI
domi meae eccam saluam et sanam. nam postquam audiui
ilico e meo seruo illam esse captam, continuo argentum dedi ut emeretur. ille eam rem adeo sobrie et frugaliter 565
accurauit ut — ut ad alias res est inpense inprobus. 45 Ph. fac uideam, sei mea, sei saluam (me) uis. Pe. eho !
istinc, Canthara, iube Telestidem huc prodire filiam ante aedis meam, ut suam uideat matrem. Ph. remigrat animus nunc demum
mihi.
ii Acropolistis Periphanes Philippa
Ac. Quid est, pater, quod me exciuisti ante aedis ? Pe. ut 570
matrem tuam uideas, adeas, aduenienti des salutem atque osculum. Ac. quam meam matrem ? Pe. quae exanimata exsequitur
aspectum tuom. Ph. quis istaec est quam tu osculum mi ferre iubes ? Pe.
tua filia. 5 Ph. haecine ? Pe. haec. Ph. egone osculum huic dem ?
Pe. qur non, quae ex te nata sit ? Ph. tu homo insanis. Pe. egone? Ph. tune. Pe. qur? 575
Ph. quia ego hanc quae siet neque scio neque noui neque ego hanc oculis uidi ante hunc
diem. Pe. scio quid erres : quia uestitum atque ornatum immuta-
bilem
habet haec, * 10 Ph. * aliter catuli longe olent, aliter sues.
566 ut ad om.P 567 sei mea sei saluam meuis scripsi: simfea) seisaluam -A : si me uis P 568 Telestidem Valla : acropolistidem codd. huc om. P 569 remigat A 57 1-80 in A pauca le-
s guntur 571 aduenienti Camerarius : uenienti P {A n. I.) 574
quor A ut vid. 575 quor <namj> Goets 578. 579 duo versus
fueruntin A : unum versum, lacuna non indicaia, exhibet P {cf ad 554) 579 suis codd. {corr. B 3 )
�� �