Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/401

Haec pagina nondum emendata est

EPIDICVS III. iv a

Stratippoclem aiunt Periphanei filium

apsentem curauisse ut fieret libera. 35

510 Pe. perii hercle si istaec uera sunt ; planissume

meum exenterauit Epidicus marsuppium.

Fi. haec sic audiui. numquid me uis ceterum ?

Pe. malo cruciatu ut pereas atque abeas cito.

Fi. fides non reddis ? Pe. neque fides neque tibias. 40

515 propera sis fugere hinc si te di amant. Fl. abiero.

flagitio cum maiore post reddes tamen. —

Pe. quid nunc ? qui in tantis positus sum sententiis

eamne ego sinam inpune ? immo etiam si alterum

tantum perdundumst, perdam potius quam sinam 45

520 me inpune inrisum esse, habitum depeculatui.

ei ! seic data esse uerba praesenti palam !

ac me minoris facio prae illo, qui omnium

legum atque iurum fictor, condictor cluet ;

is etiam sese sapere memorat : malleum 5°

525 sapientiorem uidi excusso manubrio.

ACTVS IV Philippa Periphanes IV". i

Ph. Si quid est hdmini miseriarum quod miserescat, miser

ex animost. id ego experior,quoi multa in unum locum confluont quae meum pectu' pulsant

508 aiunt om. P 509 libera] filia A (v. 4) 510 vel distingue

post plan. 511 epidicus marsuppium [epidicus] A 512 nunc

[si] quid uis me ceterum A (' conflat. ex numquid et siquid ' Seyffert) 513 [ut] cruciatu ut A 515 p. sis igitur^ (? conflat. ex p. sis et p.

ig.) : p. ig. P te si A 517 Qui nunc quin tantis positus siis

sententeis^ simZ 518-20 om.A (propter homoeoarch.X) 5 2 °

depeculatui Buechcler : depeculatum cod. 521 ei seic A : eis sic

P: mei (mi) sic Buechcler 522 atque codd. me minoris]

memineris P facio bis A 523 conditor P (cf. Curc. 5 conditus

pro condictus) 525 uidi excusso om. P, spatio relicto (in archetypi

P A pagina fenestra erat ; cf. v. 539) 5 26 "4° »'« A pauca leguntur

�� �