EPIDICVS III. iv
460 ut dicis, emi. Mi. uolo te uerbis pauculis
si tibi molestum non est. Pe. non edepol scio 25
molestum necne sit, nisi dicis quid uelis.
Mi. mihi illam lit tramittas, argentum accipias. Pe. adest?
Mi. nam quid ego apud te uera parcam proloqui ? 465 ego illam uolo hodie facere libertam meam
mihi concubina quae sit. Pe. te apsoluam breui : 30
argenti quinquaginta mihi illa empta est minis ;
si sexaginta mihi denumerantur minae,
tuas p6ssidebit mulier faxo ferias ; 470 atque ita profecto ut eam ex hoc exoneres agro.
Mi. estne empta mihi istis legibus ? Pe. habeas licet. 35
Mi. conciliauisti pulchre. Pe. heus ! foras educite
quam introduxistis fidicinam. atque etiam fides,
ei quae accessere, tibi addam dono gratiis.
Periphanes Miles Fidicina iva
475 Pe. Age accipe hanc sis. Mi. quae te intemperiae tenent?
quas tu mihi tenebras trudis ? quin tu fidicinam
produci intus iubes ? Pe. haec ergo est fidicina.
hic alia nullast. Mi. non mihi nugari potes.
quin tu huc producis fidicinam Acropolistidem ? 5
480 Pe. haec inquamst. Mi. non haec inquamst. nonnouisseme
meam rere amicam posse ? Pe. hanc, inquam, filius
meu' deperibat fidicinam. Mi. haec non est ea.
Pe. quid? non est? Mi. non est. Pe. unde haec igitur
gentiumst ?
equidem hercle argentum pro hac dedi. Mi. stulte datum 10
462 necne sit] non est P{cf. v. 461, ubi nonst perperam scriptum est ; ii. 4) nisi] nihil A quod A 463 adest] habeas P 464
uera Goetz : uerba A : om. P 465 vel illanc hodie uolo P
466 aut Pe. aut te om. A (? A l ) 471 mihi [haec] P (iv. 2)
472 conc. pul. Periphani continuat P ut vid. 474 dono addam
Brix, cui tibi addam dono displicet nulla nova scaena in P 475
te om. P 477 intus iubes produci Brugtnann, rhythmo consulens
481 eam P posse] esse A 483 vel Quid ' non est ' ?
�� �