Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/398

Haec pagina nondum emendata est


III. iii T. MACCI PLAVTI

quom militabam : pugnis memorandis meis eradicabam hominum auris, quando occeperam. sed quis illic est quem huc aduenientem conspicor 435

55 suam qui undantem chlamydem quassando facit?

iv Miles Periphanes

Mi. Caue praeterbitas ullas aedis quin roges,

senex hic ubi habitat Periphanes Platenius.

incertus tuom caue ad me rettuleris pedem.

Pe. adulescens, si istunc hominem quem tu quaeritas 44°

5 tibi commostrasso, ecquam aps te inibo gratiam ?

Mi. uirtute belli armatus promerui ut mihi

omnis mortalis agere deceat gratias.

Pe. non repperisti, adulescens, tranquillum locum

ubi tuas uirtutes explices ut postulas. 445

10 nam strenuiori deterior si praedicat

suas pugnas, de illius illae fiunt sordidae.

sed isttim quem quaeris Periphanem Platenium

ego sum, si quid uis. Mi. nemp' quem in adulescentia

memorant apud reges armis, arte duellica 45°

15 diuitias magnas indeptum? Pe. immo si audias

meas pugnas, fugias manibus demissis domum.

Mi. pol ego magis unum quaero rneas quoi praedicem

quam illum qui memoret suas mihi. Pe. hic non est locus ;

proin tu alium quaeras quoi centones sarcias. 455

ao Mi. animum aduorte ut quod ego ad te aduenio intellegas.

meam amicam audiui te esse mercatum. Pe. attatae !

nunc demum scio ego hunc qui sit : quem dudum Epidicus

mihi praedicauit militem. adulescens, itast

435 illic Seyffert: hic cod. (pro ille hic, i.e. illic V) 438 hic om.

B Plathaenius (hic et in vv. seq.) K. Schmidt (Herm. 37, 203) 443 [deceat] agere deceat cod. (dec. pr. om. J) (iv. 3) 447 item

Prisciamis 1, 86 sq. suillae Palmer (Hermath. 9, 64) 448

' w/istunc 450 accedit A 452 dim- Lambinus, fort. cnm A

454 qua (illHim vel qua(m e)um A ". 455 proin] quo in P (quin B s ) sarcias Lambinus : farcias et A (v. 7) et P (f pro s), vix recte 456

uenio P

�� �