EPIDICVS III. H
360 ipse in meo collo tuo' pater cruminam collocauit ;
is adornat, adueniens domi extemplo ut maritus fias. 25
St. uno persuadebit modo, si illam quae adducta est mecum mihi adempsit Orcus. Ep. nunc ego hanc astutiam institui. deueniam ad lenonem domum egomet solus, eum ego docebo,
365 si quid ad eum adueniam, ut sibi esse datum argentum dicat pro fidicina, argenti minas se habere quinquaginta 30
(quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeraui pro illa tua amica quam pater suam filiam esse retur) : ibi leno sceleratum caput suom inprudens adligabit,
370 quasi pro illa argentum acceperit quae tecum adducta
nunc est. Ch. uorsutior es quam rota figularis. Ep. iam ego parabo 35 aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit, quae se emptam simulet, quae senes duo docte ludificetur. eam ducet simul Apoecides ad tuom patrem. St. ut parate !
375 Ep. eam permeditatam, rneis dolis astutiisque onustam
mittam. sed nimi' longum loquor, diu me estis demorati. 40 haec scitis iam ut futura sint. abeo. — St. bene ambulato. Ch. nimi' doctus illic ad male faciendum. St. me equidem
certo seruauit consiliis suis. Ch. abeamus intro hinc ad me.
380 St. atque aliquanto lubentius quam aps te sum egressus
intus ; uirtute atque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo. — 45
Periphanes Apoecides Servvs iii
Pe. Non oris caussa modo homines aequom fuit sibi habere speculum ubi os contemplarent suom,
361 adueniens Camcrariits : ueniens cod. (iii. 3) 363 astutiam
hanc Pylades, cui institui displicet 364 ego del. Pylades 365
si qui ad eum adueniant Camerarius datum esse Pylades 373
docta P^ 378 illic ille {ita cod.) est Camerarius vel mequidem
383 contemplaret cod. (-ent J)
�� �