Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/391

Haec pagina nondum emendata est

EPIDICVS II. ii

nuptiarum, ne grauetur quod uelis. Pe. uiue sapis et placet. Ep. tum tu igitur calide quidquid acturu's age. 285 Pe. rem hercle loquere. Ep. et repperi haec te quf apscedat

suspicio. Pe. sine me scire. Ep. scibis, audi. Ap. sapit hic pleno 105

pectore. Ep. opus est homine qui illo argentum deferat pro fidicina ; nam te nolo neque opu' factost. Pe. quid iam? Ep. ne

te censeat fili caussa facere — Pe. docte ! Ep. quo illum ab illa pro-

hibeas : 290 ne qua ob eam suspicionem difficultas euenat.

Pe. quem hominem inueniemus ad eam rem utilem ? Ep. uo

hic erit optumus, hic poterit cauere recte, iura qui et leges tenet. Pe. Epidico habeas gratiam. Ep. sed ego istuc faciam

sedulo : ego illum conueniam atque adducam huc ad te, quoiiast

fidicina, 295 atque argentum ego cum hoc feram. Pe. quanti emi potest

minimo? Ep. illane? ad quadraginta fortasse eam posse emi minimo minis. "5

uerum si plus dederis referam, nihil in ea re captiost. atque id non decem occupatum tibi erit argentum dies. Pe, quidum? Ep. quia enim mulierem alius illam adule-

scens deperit, 300 auro opulentus, magnus miles Rhodius, raptor hostium,

gloriosus : hic emet illam de te et dabit aurum lubens. 1 20

288 nam telo non eque opus cod. (ii. 7) : corr. Ussing ne Ital. : nec cod. 293 Epidico Ussing: epidice cod. habeo Guietus

294 atque] eamque Goetz hunc ad eum Ussing : hunc ab te Redslob (Berl. Phil. Woch. 22, 552) 296 minis Bentley, Gronovius : minas

cod. 298 decem Ital. : decet cod. 299 illam alius cod. : trai.

Bothe 300 vel sic distingue magnus, miles 301 hic] is Brix,

fort. recte lubens Gruter : iubeas cod.

�� �