Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/390

Haec pagina nondum emendata est

II. ii T. MACCI PLAVTI

Ep. atque ad eam rem conducibile. Ap. quid istuc dubitas 260

dicere ? 80 Ep. uos priores esse oportet, nos posterius dicere,

qui plus sapitis. Pe. heia uero ! age dice. Ep. at deridebitis. Ap. non edepol faciemus. Ep. immo si placebit utitor, consilium si non placebit, reperitote rectius. mihi istic nec seritur nec metitur, nisi ea quae tu uis uolo. 265 85 Pe. gratiam habeo ; fac participes nos tuae sapientiae. Ep. continuo arbitretur uxor tuo gnato atque ut fidicinam illam quam is uolt liberare, quae illum corrumpit tibi, ulciscare atque ita curetur, usque ad mortem ut seruiat. Ap. fieri oportet. Pe. facere cupio quiduis dum id fiat 270

modo. Ep. em ! 90 nunc occasiost faciundi, priu' quam in urbem aduenerit, sicut cras hic aderit, hodie non uenit. Pe. qui scis?

Ep. scio. quia mihi alius dixit qui illinc uenit mane hic adfore. Pe. quin tu eloquere, quid faciemus? Ep. sic faciundum

censeo, quasi tu cupias liberare fidicinam animi gratia 275

95 quasique ames uehementer tu illam. Pe. quam ad rem

istuc refert ? Ep. rogas ? ut enim praestines argento, priu'-quam ueniat filius, atque ut eam te in libertatem dicas emere — Pe. intellego. Ep. ubi erit empta, ut aliquo ex urbe amoueas ; nisi quid tuast secu' sententia. Pe. immo docte ! Ep. quid tu autem, 280

Apoecides ? 100 Ap. quid ego iam nisi te commentum nimis astute intellego ? Ep. iam igitur amota ei fuerit omnis consultatio

263. 264 vel utitor consilium, si 267 ante hunc v. lacunam

sign. Goets 271 aduenerit Ital. : aduenit cod. (c/. 272) 272

uenit Redslob: uenerit cod. (rf 271) 273 hunc corr. hic cod. ut vid. 279 tua cod. (cf. 280) 280 sententia [est] cod. (cf. 279) imm6

docte vix ferendum esset neque Imm6 placet tua au. Leo : tu au. (ais) Muel/er, quibus hiatus tu | aufem displicet 281 qui cod. (quid

J) 282 fuerit Lindemann : erit cod.

�� �