Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/39

Haec pagina emendata est


quando imago est huiius in me, certum est hominem eludere.[1]       265
et enim uero quoniam formam cepi huius in med et statum,
decet et facta moresque huius habere me similis item.
itaque me malum esse oportet, callidum, astutum admodum,
atque hunc telo suo sibi, malitia, a foribus pellere.
sed quid illúc est ? caelum aspectat. opseruabo quam rem agat.       270
So. certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam,[2]
credo ego hac noctu Nocturnum óbdormiuisse ebrium.[3]
nam neque se Septentriones quoquam in caelo commouent,
neque se Luna quoquam mutat atque uti exorta est semel,
nec Iugulae neque Vesperugo neque Vergiliae óccidunt.[4]       275
ita statim stant signa, neque nox quoquam concedit die.[5]
Me. perge, Nox, ut occepisti; gere patri morem meo:
optumo optume optumam operam das, datam pulchre locas.
So. neque ego hac nocte longiorem me uidisse censeo,
nisi item únam, uerberatus quam pependi perpetem;[6]       280
eam quoque edepol etiam multo haec uicit longitudine.
credo edepol equidem dormire Solem atque adpotum probe;
mira sunt nisi inuitauit sese in cena plusculum.
Me. aïn uero, uerbero? deos esse tui similis putas?[7]
ego pol te istis tuis pro dictis et male factis, furcifer,       285
accipiam; modo sis ueni huc: inuenies infortunium.
So. ubi sunt isti scortatores qui soli inuiti cubant?
haec nox scita est exercendo scorto conducto male.
Me. meu’ pater nunc pro huius uerbis recte et sapienter facit,
qui complexus cum Alcumena cubat amans, animo opsequens.       290
So. ibo ut erus quod imperauit Alcumenae nuntiem.

  1. 265 ludere Langen (‘Beitraege’ 17)
  2. 271 si Bothe : scio si cod. (iv. 3)   quod Ital. : quid cod.
  3. 272 Nocturninum codd. Hieronymi adv. Vigilantium 4, p. 286
  4. 275 iugula cod. Varronis Ling. Lat. 7, 50
  5. 276 signa omnia ne. Nonius 391 et 393, Donatus ad Phorm. 5, 3, 6 (ignauia, i. e. signa oīa, codd. Donati), unde fit versus iambicus
  6. 280 item] quidem Seyffert
  7. 284 vel ess’