Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/389

Haec pagina nondum emendata est

EPIDICVS II. "

duae sic post me fabulari inter sese— ego apscessi sciens paullum ab illis, dissimulabam earum operam sermoni dare ; nec satis exaudibam, nec sermonis fallebar tamen,

240 quae loquerentur. Pe. id lubidost scire. Ep. ibi illarum

altera dixit illi quicum ipsa ibat— Pe. quid ? Ep. tace ergo, ut 60

audias — postquam illam sunt conspicatae, quam tuo' gnatus deperit : 1 quam facile et quam fortunate £uenit illi, opsecro, mulieri quam liberare uolt amator ! ' ' quisnam is est ? '

245 inquit altera illi. ibi illa nominat Stratippoclem

Periphanei filium. Pe. perii hercle ! quid ego ex te audio ? 65 Ep. hoc quod actumst. egomet postquam id illas audiui loqui, coepi rusum uorsum ad illas pauxillatim accedere, quasi retruderet hominum me uis inuitum. Pe. intellego.

250 Ep. ibi illa interrogauit illam : ' qui scis ? quis id dixit tibi ? ' ' quin hodie adlatae tabellae sunt ad eam a Stratippocle, 70 eum argentum sumpsisse apud Thebas ab danista faenore, id paratum et sese ob eam rem id ferre.' Pe. certo ego occidi ! Ep. haec sic aibat : sic audiuisse ex eapse atque epistula.

255 Pe. quid ego faciam? nunc consilium a te expetesso, Apoe-

cides. Ap. reperiamus aliquid calidi, conducibilis consili. 75

nam ille quidem aut iam hic aderit, credo hercle, aut iam

adest. Ep. si aequom siet me plus sapere quam uos, dederim uobis consilium catum quod laudetis, ut ego opino, uterque— Pe. ergo ubi id est,

Epidice ?

237 Quae A post me sic P solens P 238 me harum ser-

moni operam P 243 illic Mueller 244 liberare quam P 245 illa Ritschl : illi A : om. P (iii. I, p. 48) 247 est om. P post-

quam idl post ibi P 250 quis] qui A 251 allatae sunt

tabellaeP: adlatae tabellae ' om. sunt) A 252-449 desunt A

253 certo Kampmann : cedo cod. 254 H. sic aiebat se aud. Goetz

exeapse Kampmann : se abse cod. 255 cf. Redslob Berl. Phth

Woch. 22, 553) 259 opinor cod.

�� �