II ii T. MACCI PLAVTI
35 pleraeque eae sub uestimentis secum habebant retia.
quom ad portam uenio, atque ego illam illi uicleo praesto-
larier et cum ea tibicinae ibant quattuor. Pe. quicum, Epidice ? Ep. cum illa quam tuo' gnatus annos multos deamat, deperit, ubi fidemque remque seque teque properat perdere ; 220
40 ea praestolabatur illum apud portam. Pe. uiden ueneficam ? Ep. sed uestita, aurata, ornata ut lepide, ut concinne, ut
noue ! Pe. quid erat induta ? an regillam induculam an mendi-
culam ? Ep. impluuiatam, ut istaec faciunt uestimentis nomina. Pe. utin impluuium induta fuerit ? Ep. quid istuc tam 225
mirabile est ? 45 quasi non fundis exornatae multae incedant per uias. at tributus quom imperatus est, negant pendi potis : illis quibu' tributus maior penditur, pendi potest. quid istae quae uestei quotannis nomina inueniunt noua ? tunicam rallam, tunicam spissam, linteolum caesicium, 230
50 indusiatam, patagiatam, caltulam aut crocotulam,
subparum aut — subnimium, ricam, basilicum aut exoticum, cumatile aut plumatile, carinum aut cerinum — g£rrae ma-
xumae ! cani quoque etiam ademptumst nomen. Pe. qui? Ep.
uocant Laconicum. haec uocabula auctiones subigunt ut faciant uiros. 235
55 Ap. quin tu ut occepisti loquere ? Ep. occepere aliae mu-
lieres
222 ornamenta P (v. 12, p. 76) 224 inpluuiata A, codd. Nomi
548 facimus P 225 utin] ut A (seq. in) fuerit] erit P tam
om. P (iii. 6, p. 49) 226 eundis A (E pro F) 227 potesse
P {pro pote ?) 228 tributis A 229-35 postea insertos esse credit
Wagner 231 crutulam P 232 subnimium Nonhts 560 : sub mi- niam P : subnimniam A 233 carinum (gar- P) aut gerrinum AP
{cf. ' guberno,' etc.) : cerinum aut geJinum codd. Nonii 549 234
adeptust A uocant] eubeant A {pro lubeant ?) 235 uiri P (i. 9)
�� �