Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/387

Haec pagina nondum emendata est

EPIDICVS II. ii

195 itaque adsimulato quasi per urbem totam hominem quae-

siueris. age, si quid agis. di inmortales ! utinam conueniam domi 15 Periphanem, per omnem urbem quem sum defessus quaerere : per medicinas, per tostrinas, in gymnasio atque in foro, per myropolia et lanienas circumque argentarias. 200 rogitando sum raucus factus, paene in cursu concidi.

Pe. Epidice ! Ep. Epidicum quis est qui reuocat ? Pe. 20

ego sum, Periphanes. Ap. et ego Apoecides sum. Ep. et egoquidem sum Epi-

dicus. sed, ere, optuma uos uideo opportunitate ambo aduenire. Pe. quid rei est ? Ep. mane, (mane), sine respirem quaeso. Pe. immo ad-

quiesce. Ep. animo malest. 205 Ap. recipe anhelitum. Pe. clementer, requiesce. Ep.

animum aduortite. a legione omnes remissi sunt domum Thebis. Ap. (quis 25

hoc) scit factum ? Ep. ego ita dico factum esse. Pe. scin tu

istuc ? Ep. scio. Pe. qui tu scis ? Ep. quia ego ire uidi milites plenis uiis j arma referunt et iumenta ducunt. Pe. nimi' factum bene ! 210 Ep. tum captiuorum quid ducunt secum ! pueros, uirgines, binos, ternos, alius quinque ; fit concursus per uias, 30

filios suos quisque uisunt. Pe. hercle rem gestam bene ! Ep. tum meretricum numerus tantus quantum in urbe

omni fuit obuiam ornatae occurrebant suis quaequae amatoribus, 215 eos captabant. id adeo qui maxume animum aduorterim ?

202 quidem ego Mueller 203 ambo aduenire opportunitate

cod. : trai. Bothe 204 Mane (mane) Weise : Mane (sis) vel (sic)

Redslob {Berl. Phil. Woch. 22, 553) : Mane (dum) Brix 205

recipe Brix : recipiam cod. (seq. an-) 206 quis hoc add.

Camerarius 207 Dicit Reiz f. esse d. cod. : traieci 211 quin-

que Ital. : quisque cod. 214 s.quaeque cod. : q. suis Guietus :

s. quisquis Hasper: s. q. (ibi) Mueller 215 animaduor(erint A

�� �