Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/371

Haec pagina nondum emendata est


CVRCVLIO V. iii

705 Th. quodne promisti? Ca. qui promisi? Ph. lingua.

Ca. eadem nunc nego. dicendi, non rem perdendi gratia haec nata est mihi. Ph. nihil agit, collum opstringe homini. Ca. iam iam faciam

ut iusseris. Th. quando uir bonus es, responde quod rogo. Ca. roga 30

quod lubet. Th. promistin, si liberali quisquam hanc adsereret manu, 710 te omne argentum redditurum ? Ca. non commemini dicere. Th. quid ? negas ? Ca. nego hercle uero. quo praesente ?

quo in loco ? Th. me ipso praesente et Lycone tarpezita. Ca. non taces ? Th. non taceo. Ca. non ego te flocci facio ; ne me territes. 35 Th. me ipso praesente et Lycone factum est. Ph. sati'

credo tibi. 715 nunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam :

libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror, haec mihi nubet : tu huic argentum redde. hoc iudicium

meum est. Th. tu autem in neruo iam iacebis, nisi mi argentum redditur. 4° Ca. hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome. 720 et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint.

tu me sequere. Th. quo sequar te? Ca. ad tarpezitam

meum ad praetorem. nam inde rem soluo omnibus quibu' debeo. Th. ego te in neruom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni 45

argentum refers. Ca. ego te uehementer perire cupio, ne tu [me] nescias. 725 Th. itane uero ? Ca. ita hercle uero. Th. noui ego hos

pugnos meos.

706 haec in marg. cod. (ante gratia P E , om. B) 708 quid iubet

P E (pro lu-) 716 fort. huiust fr. libera haec, hic huius frater

est, haec autem huius est soror (?) Leo 723 neruo cod. 724

me del. Guietus (iv. 3)

�� �