propere suis de finibus exercitus deducerent.[1] 215
haec ubi legati pertulere, Amphitruo castris ilico
producit omnem exercitum. contra Teloboae ex oppido[2]
legiones educunt suas nimi’ pulchris armis praeditas.[3]
postquam utrimque exitum est maxuma copia,
dispertiti uiri, dispertiti ordines, 220
nos nostras more nostro et modo instruximus
legiones, item hostes contra legiones suas instruont.
deinde utrique imperatores in medium exeunt,[4]
extra turbam ordinum conloquontur simul.
conuenit, uicti utri sint eo proelio, 225
urbem, agrum, aras, focos seque uti dederent.
postquam id actum est, tubae contra utrimque occanunt,[5]
consonat terra, clamorem utrimque ecferunt.
imperator utrimque, hinc et illinc, Ioui
uota suscipere, <utrimque> hortari exercitum.[6] 230
<tum> pro se quisque id quod quisque potest et ualet[7]
edit, ferro ferit, tela frangunt, boat
caelum fremitu uirum, ex spiritu atque anhelitu[8]
nebula constat, cadunt uolneris ui et uirium.[9]
denique, ut uoluimus, nostra superat manus: 235
hostes crebri cadunt, nostri contra ingruont.
uicimus ui feroces.[10]
sed fugam in se tamen nemo conuortitur[11]
nec recedit loco quin statim rem gerat;
animam amittunt prius quam loco demigrent:[12] 240
quisque ut steterat iacet optinetque ordinem.
- ↑ 215 suis de Bothe : de suis cod.
- ↑ 217 Tel. contra Bergk, nam contrā suspectum
- ↑ 218 reducunt BI : seducunt Bi
- ↑ 223 utrique imperatores etiam codd. Servii in Aen. 1, 191 : uterque imperator Bothe, ut cretic. tetram. fiat (sed cf. 233)
- ↑ 227 c. u. oc. Bergk : utrimque canunt contra cod.. cui lectioni adlitteratio favet
- ↑ 230 utrimque add. Spengel
- ↑ 231 tum add. Leo (iii. I) vel quisq’
- ↑ 233 ex] et codd. Nonii 272
- ↑ 234 uirum DI uolnerum ui uiri Luchs
- ↑ 237 uicimus del. Spengel (cf. 247)
- ↑ 238 Nomus 480 testatur conuertitur pro ‘conuertit’
- ↑ 240 animum (-am J et ex -om DI) amittunt Angelius (cf. Journ. Phil. 26, 294) : omittunt cod.