Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/369

Haec pagina nondum emendata est


CVRCVLIO V ii

hic est quem ego tibi misi natali die.

tam facile noui quam me. salue, mea soror.

Pl. frater mi, salue. Ph. deos uolo bene uortere

istam rem uobis. Cv. et ego nobis omnibus : 660 tu ut hodie adueniens cenam des sororiam, 60

hic nuptialem cras dabit. promittimus.

Ph. tace tu. Cv. non taceo, quando res uortit bene.

tu istanc desponde huic, miles. ego dotem dabo.

Th. quid dotis ? Cv. egone ? ut semper, dum uiuat, me alat. 665 uerum hercle dico. Th. me lubente feceris. 65

et leno hic debet nobis triginta minas.

Ph. quam ob rem istuc ? Th. quia illic ita repromisit mihi :

si quisquam hanc liberali adseruisset manu,

sine controuorsia omne argentum reddere. 670 nunc eamus ad lenonem. Cv. laudo. Ph. hoc priu' uolo, 70

meam rem agere. Th. quid id est? Ph. ut mihi hanc

despondeas.

Cv. quid cessas, miles, hanc huic uxorem dare ?

Th. si haec uolt. Pl. mi frater, cupio. Th. fiat. Cv. bene

facis.

Ph. spondesne, miles, mihi hanc uxorem ? Th. spondeo. 675 Cv. et ego hoc idem unum : spondeo. Th. lepide facis. 75 676-8 sed ecciim lenonem, incedit, thensaurum meum.

Cappadox Therapontigonvs iii

Phaedromvs Planesivm Ca. Argentariis male credi qui aiunt, nugas praedicant : 680 nam et bene et male credi dico ; id adeo ego hodie exper-

tu' sum. non male creditur qui numquam reddunt, sed prosum perit. uelut decem minas dum soluit, omnis mensas transiit.

657 soror mea B 659 vel istanc 661 Th. prom. cod. 662

Th. iom. cod.) t. t. Ital. 664 vix dotem med cod. 665 iubente cod. 666 et] sed (set) Pisloris {praec. s) 669 reddere

Sca/iger: redderet cod. 675 una Ussing 680 Nec bene nec

male Lambinus ego in marg. cod. (J>ost hodie P E , om. B) 682 uelut] uel ille Leo

�� �