Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/368

Haec pagina nondum emendata est

V. ii T. MACCI PLAVTI

Pl. Phaedrome, opsecro, serua me. Ph. tamquam me et

genium meum. 30 miles, quaeso uti mihi dicas unde illum habeas anulum,

quem parasitus hic te elusit. Pl. per tua genua te opsecro 630 ut nos facias certiores. Th. quid istuc ad uos attinet ? quaeratis chlamydem et machaeram hanc unde ad me per-

uenerit.

Cv. ut fastidit gloriosus ! Th. mitte istum, ego dicam omnia.

35 Cv. nihil est quod ille dicit. Pl. fac me certiorem, opsecro.

Th. ego dicam, surge. hanc rem agite atque animum 635

aduortite. pater meus habuit Periplanes tPlanesiumt is priu' quam moritur mihi dedit tamquam suo, ut aequom fuerat, filio — Pl. pro Iuppiter ! 40 Th. et istae" me heredem fecit. Pl. (o) Pietas mea,

serua me, quando ego te seruaui sedulo. 640

frater mi, salue. Th. qui credam ego istuc ? cedo, si uera memoras, quae fuit mater tua ? Pl. Cleobula. Th. nutrix quae fuit ? Pl. Archestrata. 45 ea me spectatum tulerat per Dionysia. ;?44

postquam illo uentum est, iam, ut me conlocauerat, exoritur uentus turbo, spectacla ibi ruont, ego pertimescO : [tum] ibi me nescioquis arripit timidam atque pauidam, nec uiuam nec mortuam. 50 nec quo me pacto apstulerit possum dicere. 650

Th. memini istanc turbam fieri. sed tu dic mihi, ubi is est homo qui te surrupuit ? Pl. nescio. uerum hunc seruaui semper mecum una anulum ; cum hoc olim perii. Th. cedo ut inspiciam. Cv. sanan es, 55 quae isti committas ? Pl. sine modo. Th. pro Iuppiter ! 655

628 Pl.] vel Cv. 629 (te>ut (ut cod.) Becker 634 <te) ob-

secro Bothe, citi hiatus ante obsecro displicet 636 Periphanes Pius

Pl. hem Periphanes Acidaliits : fort. uirgunculam (v. r) 639 iste

(*'. e. -ae ?) cod. : isti Bothe: isto Leo ^o add. Ital., nam Pletas mea suspectum 641 qui ego istuc credam Fleckeisen 648 tum del.

Kampmann 651 meministin hanc cod. 654 Cv.] vel Ph.

�� �