Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/367

Haec pagina nondum emendata est

CVRCVLIO V. ii

610 Th. saluos sum, eccum quem quaerebam. quid agis, bone

uir? Cv. audio. si uis tribu' bolis uel in chlamydem. Th. quin tu is in

malam crucem cum bolis, cum bullis ? redde etiam argentum aut uirginem. Cv. quod argentum, quas tu mihi tricas narras? quam tu 15

uirginem me reposcis? Th. quam ab lenone abduxti hodie, scelu'

uiri. 615 Cv. nullam abduxi. Th. certe eccistam uideo. Ph. uirgo

haec libera est. Th. mean ancilla libera ut sit, quam ego numquam emisi

manu? Ph. quis tibi hanc dedit mancupio? aut unde emisti? fac

sciam. Th. egoquidem pro istac rem solui ab tarpezita meo : 20

quam ego pecuniam quadruplicem aps te et lenone

auferam. 620 Ph. qui scis mercari furtiuas atque ingenuas uirgines,

ambula in ius. Th. non eo. Ph. licet te antestari ? Th.

non licet. Ph. Iuppiter te, tmalet perdat, intestatus uiuito ; at ego, quem licet, te. accede huc. Th. seruom antestari ? 25

Cv. uide. 624-5 em ut scias me liberum esse ! ergo ambula in ius. Th.

em tibi ! Cv. o ciues, ciues ! Th. quid clamas ? Ph. quid tibi istum

tactio est ? Th. quia mi lubitum est. Ph. accede huc tu, ego illum

tibi dedam, tace.

611 is Ital. : es cod. (pro eis?) 612 bulbis B redde etiam

suspectum : r. mihi iam Pylades 614 abduxisti Ital. 619 vel

ted 620 scis Piits : sci es cod. {pro sceis ?) 621 te del.

Merula 622 te miles Leo : male te Klotz : /oti. te, male, (male)

623 vcl ted 623, 624 vel uide. Cv. Em 626 istum tibi cod. :

trai. Guietus

�� �