Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/365

Haec pagina nondum emendata est


CVRCVLIO IV. iv

570 male loqui, profecto, quof ego nisi malum nil debeo.

Th. mihin malum minitare? Ca. atque edepol non minita- 15

bor, sed dabo,

si perges molestus esse. Th. leno minitatur mihi,

meaeque pugnae proeliares plurumae optritae iacent?

at ita me machaera et clupeus * * * (meus) 575 bene iuuent pugnantem in acie : nisi mi uirgo redditur,

iam ego te faciam ut hic formicae frustillatim differant. 20

Ca. at ita me uolsellae, pecten, speculum, calamistrum meum

bene me amassint meaque axitia linteumque extersui,

ut ego tua magnufica uerba neque istas tuas magnas minas 580 non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lauat.

ego illam reddidi qui argentum a te attulit. Th. quis is 25

est homo ?

Ca. tuom libertum sese aiebat esse Summanum. Th. meum ?

attat ! Curculio hercle uerba mihi dedit, quom cogito.

is mihi anulum surrupuit. Ca. perdidistin tu anulum ? 585 miles pulchre centuriatus est expuncto in manipulo.

Th. ubi nunc Curculionem inueniam ? Ca. in tritico 30

facillume,

uel quingentos curculiones pro uno faxo reperias.

ego abeo, uale atque salue. — Th. male uale, male sit tibi !

quid ego faciam ? maneam an abeam ? sicin mihi esse os

oblitum ? 59° cupio dare mercedem qui illunc ubi sit commostret mihi.

ACTVS V

Cvrcvlio V. i

Cv. Antiquom poetam audiui scripsisse in tragoedia mulieres duas peiores esse quam unam. res itast.

570 loqui Ital. : eloqui cod. 571 dabo Mnellcr: d. [mihi] cod.

("■5) 574 altera versus pars intercidit meus supplevi (iii. 11)

577 me] meae Bothe 578 vel axicia extersui Pahnerius :

extersum cod. 580 eam B 3 lauit Seyffeti 582 esse aiebat

sese cod. : trai. Camerarius 585 es Pitts 589 sublitum Ussing

�� �