Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/363

Haec pagina nondum emendata est


CVRCVLIO IV ii

Ly. Summane, numquid nunciam me uis ? Cv. uale atque

salue,

nam e*t operam et pecuniam benigne praebuisti.

Lv. salutem multam dicito patrono. Cv. nuntiabo. — 525 Ly. numquid uis, leno? Ca. istas minas decem, qui me

procurem,

dum melius sit mi, des. Lv. dabuntur, cras peti iubeto. — 40

Ca. quando bene gessi rem, uolo hic in fano supplicare.

nam illam minis olim decem puellam paruolam emi,

sed eum qui mihi illam uendidit numquam postilla uidi ; 530 periisse credo. quid id mea refert ? ego argentum habeo.

quoi homini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiciunt. 45

nunc rei diuinae operam dabo. certumst bene me curare. —

Therapontigonvs Lyco iii

Th. Non ego nunc mediocri incedo iratus iracundia,

sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis. 535 nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas,

quas ego apud te deposiui, uitam propera ponere.

Ly. non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio, 5

sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo.

Th. ne te mihi facias ferocem aut supplicare censeas. 540 Ly. nec tu me quidem umquam subiges redditum ut

reddam tibi,

nec daturus siim. Th. idem ego istuc quom credebam

credidi,

te nihil esse redditurum. Ly. qur nunc a me igitur petis ? 10

Th. scire uolo quoi reddidisti. Ly. lusco liberto tuo,

is Summanum se uocari dixit, ei reddidi. 545 1 u i nas tabellas opsignatas attulit, quas tu mihi —

Th. quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias ?

523 operam (mi) Pyladcs 529 uendidit illam cod. : trai.

Tanbmann 534 fort. eapsa (c/. ad 538) 538 eopso cod., fort.

recte 539 an s. eenseas 1 Bosscher 542 quur cod. 545 Th.

quas cod. mihi Camcrarius : mihi tabellas cod. 546 lusc. lib.]

parasitos luscos Donatus ad Adelph. 5, 7, 9 (neglegens citaiio)

plavt. 1 22

�� �