Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/362

Haec pagina nondum emendata est


IV. \i T. MACCI PLAVTI

nec uobis auctor ullus est nec uosmet estis ulli.

item genus est lenonium inter homines meo quidem animo

ut muscae, culices, cimices pedesque pulicesque : 5°°

15 odio et malo et molestiae, bono usui estis nulli,

nec uobiscum quisquam in foro frugi consistere audet ;

qui constitit, culpant eum, conspicitur, uituperatur,

eum rem fidemque perdere, tam etsi nil fecit, aiunt.

Ly. edepol lenones meo animo nouisti, lusce, lepide. 5°5

20 Cv. eodem hercle uos pono et paro : parissumi estis hibus :

hi saltem in occultis locis prostant, uos in foro ipso ;

uos faenori, hi male suadendo et lustris lacerant homines.

rogitationes plurumas propter uos populus sciuit,

quas uos rogatas rumpitis : aliquam reperitis rimam ; 510

25 quasi aquam feruentem frigidam esse, ita uos putatis leges.

Ly. tacuisse mauellem. Ca. hau male meditate male-

dicax es.

Cv. indignis si male dicitur, male dictum id esse dico,

uerum si dignis dicitur, bene dictumst meo quidem animo.

ego mancupem te nil moror nec lenonem alium quemquam. 515 30 Lyco, numquid uis ? Ly. bene uale. Cv. uale. Ca. heus

tu ! tibi ego dico.

Cv. eloquere, quid uis? Ca. quaeso ut hanc cures bene

siet isti.

bene ego istam eduxi meae domi et pudice. Cv. si huius

miseret,

ecquid das qui bene sit ? Ca. malum. Cv. tibi opust [hoc]

qui te procures.

Ca. quid stulta ploras ? ne time, bene hercle uendidi ego te ; 520 35 fac sis bonae frugi sies, sequere istum bella belle.

500 cimices cod. Festi 210: om. cod. (iii. n) 5°7 His B

{in archetypo erat his altem ; ita V) uoro cod. (v. 10) (foro /)

508 vix suadendo homines ante hi colloc. Ussing 513 duco

n Lambinus 517 sit cod. : <ei) sit Mueller {Rliein. Mus. 54, 389)

bene non ferendum (ut) bene Pyladcs 519 hoc del. Pylades

�� �