Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/361

Haec pagina nondum emendata est

CVRCVLIO IV i

in medio propter canalem, ibi ostentatores meri ; 15

confidentes garrulique et maliuoli supra lacum, qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam et qui ipsi sat habent quod in se possit uere dicier.

480 sub ueteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore.

pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibu' credas male. 20

in Tusco uico, ibi sunt homines qui ipsi sese uenditant.

in Velabro uel pistorem uel lanium uel haruspicem

uel qui ipsi uortant uel qui aliis ubi uorsentur praebeant.

485 [dites, damnosos maritos apud Leucadiam | Oppiam.]

sed interim fores crepuere : linguae moderandum est mihi. — 25

Cvrcvlio Cappadox Lvco ii

Cv. I tu prod', uirgo : non queo quod pone me est seruare. et aurum et uestem omnem suam esse aiebat quam haec

haberet. Ca. nemo it infitias. Cv. at tamen meliusculum est monere. 490 Ly. memento promisisse te, si quisquam hanc liberali

caussa manu adsereret, mihi omne argentum redditum eiri, 5 minas triginta. Ca. meminero, de istoc quietus esto. et nunc idem dico. Cv. tett commeminisse ego haec

uolam te. Ca. memini, et mancupio tibi dabo. Cv. egon ab lenone

quicquam 495 mancupio accipiam, quibu' sui nihil est nisi una lingua

qui abiurant si quid creditum est ? alienos mancupatis, 10

alienos manu emittitis alienisque imperatis,

477 supera Leo, metro consulens, quae fortna vix ferenda est si est haec scaena Plautina 483 post hunc versum intercidisse aliquid (ab inven-

incipiens ?) videtur 484 uorsant Lipsius aliis ubi uorsentur Ussing (ut Lipsius) : alii subuersentur cod. 485 (cf 472) secl. Camera-

rius (ii. 6) 487 Ei cod. (antiqua formd) proae (&prod) P BD fprae

J) 488 quam Taubmann: cuiquam<W. 491 eiri Ussing: firi cod.

(FproE) 493 et quidem mem. Leo : (tibi). Cv. et comm. Bosscher : et ibi quom mem. Abraham 495 accipiam Pius : occipiam cod.

496 siqui cod. (siquid/) 497 emittitis Kampmann : mittitis corf.

�� �