III. i T. MACCI PLAVTI
Cv. immo etiam porro, si uis, dicam. Lv. nil moror.
sequere hac, te apsoluam qua aduenisti gratia. 8 5 atque eccum uideo. leno, salue. Ca. di te ament. 455
Ly. quid hoc quod ad te uenio ? Ca. dicas quid uelis.
Ly. argentum accipias, cum illo mittas uirginem.
Ca. quid quod iuratus sum ? Ly. quid id refert tua,
dum argentum accipias ? Ca. qui monet quasi adiuuat. 459-60 90 sequimini. Cv. leno, caue | in te sit mora mihi. —
��ACTVS IV
IV. i Choragvs
Ch. Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nanctust Phae-
dromus. halophantam an sycophantam magis esse dicam nescio. ornamenta quae locaui metuo ut possim recipere ; quamquam cum istoc mihi negoti nihil est : ipsi Phae- 465
dromo 5 credidi ; tamen adseruabo. sed dum hic egreditur foras commostrabo qu6 in quemque hominem facile inueniatis
loco, ne nimio opere sumat operam si quem conuentum uelit, uel uitiosum uel sine uitio, uel probum uel inprobum. qui peiiurum conuenire uolt hominem ito in comitium ; 470
10 qui mendacem et gloriosum, apud Cloacinae sacrum, dites, damnosos maritos sub basilica quaerito. ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent ; symbolarum conlatores apud forum piscarium. in foro infumo boni homines atque dites ambulant ; 475
454 ted cod. 455 sqq. fmem scaenae a retractatore in brevius
contractum essc credit Goctz 461 morari mihi P E caue mihi in
te sit mora Redslob 463 halophantamne Guietus magis esse
codd. Nonii 120 : hunc magis hoc esse cod. vel mage 464 ut
Ald. : huad (S) vel haud (FZ) cod. 470 ito Gruierus : mitto cod.
�� �