uictores uictis hostibus legiones reueniunt domum,
duello exstincto maxumo atque internecatis hostibus.[1]
quod multa Thebano popló acerba obiecit funera,[2] 190
id uí et uirtute militum uictum atque expugnatum oppidum est
imperio atque auspicio meí eri Amphitruonis maxume.[3]
praedaque agroque adoriaque adfecit popularis suos[4]
regique Thebano Creoni regnum stabiliuit suom.
me a portu praemisit domúm ut haec núntiem uxori suae, 195
ut gesserit rem publicam ductu, imperio, auspicio suo.
ea nunc meditabor quo modo illi dicam, quom illo aduenero.
si dixero mendacium, solens meo more fecero.
nam quom pugnabant maxumé, ego tum fugiebam maxume;
uerum quasi adfuerim tamen simulabo atque audita eloquar. 200
sed quo modo et uerbis quibus me deceat fabularier,
prius ipse mecum etiam uolo hic meditari. sic hoc proloquar.
Principio ut illo aduenimus, ubi primum terram tetigimus,
continuo Amphitruo delegit uiros primorum principes;
eos legat, Telobois iubet sententiam ut dicant suam: 205
si sine ui et sine bello uelint rapta et raptores tradere,
si quae asportassent reddere, se exercitum extemplo domum[5]
redducturum, abituros agró Argiuos, pacem atque otium
dare illis; sin aliter sient animati neque dent quae petat,
sese igitur summa ui uirisque eorum oppidum oppugnassere.[6] 210
haec ubi Telobois ordiné iterarunt quos praefecerat
Amphitruo, magnanimi uiri freti uirtute et uiribus
superbe nimi’ ferociter legatos nostros increpant,
respondent bello se et suos tutari posse, proinde uti
- ↑ 189 exstincto duello Fleckeisen, nam duĕllo suspectum
- ↑ 190 quod Ital. : qui cod.
- ↑ 192 mei eri Fleckeisen : eri mei cod.
- ↑ 193 praedaque agroque scripsi : praeda atque agro cod. : praeda atque agro <qui> Ussing
- ↑ 207 redderent PBD
- ↑ 210 oppi. expugnassere cod. : oppi. oppugnassere codd. Donati ad Eun. i. 1, 3 : oppugnatusse (pro -nassere) oppi. codd. Nonii 128