CVRCVLIO III. i
Ly. concede, inspiciam quid sit scriptum. Cv. maxume,
tuo arbitratu, dum auferam aps te id quod peto.
Ly. 'miles Lyconi | in Epidauro | hospiti 430 suo Therapontigonus Platagidorus plurumam 60
salutem dicit.' Cv. meus hic est, hamum uorat.
Ly. ' tecum oro et quaeso, qui has tabellas adferet
tibi, ut ei detur quam istic emi uirginem,
quod te praesente isti egi teque interprete, 435 et aurum et uestem. iam scis ut conuenerit : 65
argentum des lenoni, huic des uirginem.'
ubi ipsus ? qur non uenit ? Cv. ego dicam tibi :
quia nudiusquartus uenimus in Cariam
ex India ; ibi nunc statuam uolt dare auream 440 solidam faciundam ex auro PhilippO, quae siet 70
septempedalis, factis monumentum suis.
Ly. quam ob rem istuc? Cv. dicam. quia enim Persas,
Paphlagonas,
Sinopas, Arabes, Caras, Cretanos, Syros,
Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam, 445 Centauromachiam et Classiam Vnomammiam, 75
Libyamque oram (omnem,) dmnem Conterebromniam,
dimidiam partem nationum usque omnium
subegit solus intra uiginti dies.
Ly. uah ! Cv. quid mirare ? Ly. quia enim in cauea si
forent 450 conclusi, itidem ut pulli gallinacei, 80
ita non potuere uno anno circumirier.
credo hercle te esse ab illo, nam ita nugas blatis.
428 auferam Ital. : adferam cod. 429 (hospes) hospiti Flcckeisen 436 velhxxic is huic det Muellcr 437 vix ipsust 438
uenimus suspectum aduenimus Cariam Goetz 440 philippeo
cod. 443 cretatos Syros Kiessling, scil. tovs Aevxoovpovs 444
Perediam et Bibesiam Festus 214 : perreh diam et per heblesiam cod. 446 omnem addtdi (et o. Schoell) 448 intra Ital. : interea cod.
450 conclusi (illi) F/eckeisen, cui hiatus in pausa displicet 452 vel
illoc nam del. Langen
�� �