III. i T. MACCI PLAVTI
Cv. superstitiosus hicquidem est, uera praedicat ;
nam | illaec catapultae ad me crebro commeant.
adulescens, ob rem publicam hoc intus mihi 30 quod insigne habeo, quaeso ne me incomities. 400
Ly. licetne fnforare, si inc6mitiare non licet ?
Cv. non inforabis me quidem, nec mihi placet
tuom profecto nec forum nec comitium.
sed hunc quem quaero commostrare si potes, 35 inibis a me solidam et grandem gratiam. 405
Lyconem quaero tarpezitam. Lv. dic mihi,
quid eum nunc quaeris ? aut quoiati's ? Cv. eloquar.
ab Therapontigono Platagidoro milite.
Lv. noui edepol nomen, nam mihi istoc nomine, 40 dum scribo, expleui totas ceras quattuor. 410
sed quid Lyconem quaeris ? Cv. mandatumst mihi
ut has tabellas ad eum ferrem. Ly. quis tu homo's ?
Cv. libertus illius, quem omnes Summanum uocant.
Ly. Summane, salue. qui Summanu's ? fac sciam. 45 Cv. quia uestimenta, ubi obd6rmiui ebrius, 415
summano, ob eam rem me omnes Summanum uocant.
Ly. alibi te meliust quaerere hospitium tibi :
apud me profecto nihil est Summano loci.
sed istum quem quaeris ego sum. 'Cv. quaeso, tune is es, 50 Lyco tarpezita ? Ly. ego sum. Cv. multam me tibi 420
salutem iussit Therapontigonus dicere,
et has tabellas dare me iussit. Ly. mihin ? Cv. ita.
cape, signum nosce. nostin? Ly. quidni nouerim ?
clupeatus elephantum ubi machaera diligit. 55 Cv. quod isti scriptum est, id te orare iusserat 425
profecto ut faceres, suam si uelles gratiam.
398 fort. ad me cat. 401 non] haud Bothe, rhythmi causa
402 placet Hermolaus : placens cod. (vix pro placenst) (sed cf. Cist. 642) 407 vel quoiate's 412 ferret cod. ut vid. (-em J)
414 summanessa. cod. 415 fort. <ubi> ubi: (mea)ubi Fleckeisen, cui hiatus in pausa displicet 424 tibi P E diligit testatur Nonius
290 : dessicit cod. («. e. dissicit)
�� �