Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/357

Haec pagina nondum emendata est


CVRCVLIO III. i

ACTVS III Lyco Cvrcvlio Cappadox III. i

Lv. Beatus uideor : subduxi ratiunculam,

quantum aeris mihi sit quantumque alieni siet :

diues sum, si non reddo eis quibu' debeo ;

si reddo illis quibu' debeo, plus talienit est. 375 uerum hercle uero quom belle recogito, 5

si magi' me instabunt, ad praetorem sufferam.

habent hunc morem plerique argentarii

ut alius alium poscant, reddant nemini,

pugnis rem soluant, si quis poscat clarius. 380 qui homo mature quaesiuit pecuniam, 10

nisi eam mature parsit, mature essurit.

cupio aliquem (mi) emere puerum qui usurarius

nunc mihi quaeratur. usus est pecunia.

Cv. nil tu me saturum monueris. memini et scio. 385 ego hoc ecfectum lepide tibi tradam. tace. 15

edepol ne ego hic med intus expleui probe,

et quidem reliqui in uentre cellae uni locum,

ubi reliquiarum reliquias reconderem.

quis hic est operto capite qui Aesculapium 390 salutat ? attat, quem quaerebam ! sequere me. 20

simulabo quasi non nouerim. heus tu, te uolo !

Ly. unocule, salue. Cv. quaeso, deridesne me ?

Ly. de Coculitum prosapia te esse arbitror,

nam i sunt unoculi. Cv. catapulta hoc ictum est mihi 395 apud Sicyonem. Ly. nam quid id refert mea, 25

an aula quassa cum cinere ecfossus siet ?

374 versum delevit Bothe fort. alieni ampliust 376 w/mage

377-9 secl. Leo 380 vel quaesiit 382 mi add. Fleckeisen 386

velme (ita cod.) 387 quidem Camerarins : equidem cod. 389 qui operto eapite cod. : trai. Bothe 392 une ocule cod. 393 coclitum cod. 396 vel anne cum cin.] an cucumere Palmer (Hermath.

9,68)

�� �