Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/356

Haec pagina nondum emendata est


II. iii T. MACCI PLAVTI

70 postquam hoc mihi narrauit, abeo ab illo. reuocat me ilico, uocat me ad cenam ; religio fuit, denegare nolui. 350

'quid si abeamus, [ac] decumbamus?' inquit. consilium

placet : ' neque diem decet demorari, neque nocti nocerier.' ' omnis res paratast.' ' et nos, quibu' paratum est, adsumus.'

75 postquam cenati atque adpoti, talos poscit sibi in manum, prouocat me in aleam, ut ego ludam : pono pallium ; 355

ille suom anulum opposiuit, inuocat Planesium. Ph. meosne amores ? Cv. tace parumper. iacit uolturios

quattuor. talos arripio, inuoco almam meam nutricem | Herculem,

80 iacto basilicum ; propino magnum poclum : ille ebibit,

caput deponit, condormiscit. ego ei subduco anulum, 360

deduco pedes de lecto clam, ne miles sentiat. rogant me serui qu6 eam : dico me ire quo saturi solent. ostium ubi conspexi, exinde me ilico protinam dedi.

85 Ph. laudo. Cv. laudato quando illud quod cupis ecfecero. eamus nunc intro ut tabellas consignemus. Ph. num moror? 365 Cv. atque aliquid prius opstrudamus, pernam, sumen,

glandium. haec sunt uentris stabilimenta, pane et assa bubula, poculum grande, aula magna, ut sati' consilia suppetant.

90 tu tabellas consignato, hic ministrabit, ego edam,

dicam quem ad modum conscribas. sequere me hac intro. 370

Ph. sequor. —

351 abeamus Brant : adeamus cod. ac del. Reis (cf. adAnl. 784) 352 demorari scripsi favente assonatione : me morari cod. : morari Scaliger 353 paratas cod. et . . . ads. militi continuant alii 356

amiculum Leo 358 nutricem meam Pylades 363 prospexi codd.

Nonii 376 vel exin il. in protenam Noniusutvid. 364 lacunam

ante {Goets post) hunc versum indicavtt Brix 367 uentris codd.

Nonii 218 : uentri cod. pane codd. Nonii, Charisii 90, neutrum genus testantium : panem cod. 368 poclum grande <et) Fleckeisen

�� �