Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/355

Haec pagina nondum emendata est

CVRCVLIO II. iii

in carnario fortasse dicis. Ph. immo in lancibus, 45

325 quae tibi sunt parata, postquam scimus uenturum. Cv. uide ne me ludas. Ph. ita me amabit quam ego amo ut ego

hau mentior. sed quod te misi, nihilo sum certior. Cv. nihil attuli. Ph. perdidisti me. Cv. inuenire possum, si mi operam datis. postquam tuo iussu profectus sum, perueni in Cariam, 50

330 uideo tuom sodalem, argenti rogo uti faciat copiam. scires uelle gratiam tuam, noluit frustrarier, ut decet uelle hominem amicum amico atque opitularier : respondit mihi paucis uerbis, atque adeo fideliter, quod tibi est item sibi esse, magnam argenti — inopiam. 55

335 Ph. perdis me tuis dictis. Cv. immo seruo et seruatum uolo. postquam mihi responsumst, abeo ab illo maestus ad forum med illo frustra aduenisse. forte aspicio militem. adgredior hominem, saluto adueniens. ' salue ' inquit mihi, prendit dexteram, seducit, rogat quid ueniam Cariam ; 60

340 dico me illo aduenisse animi caussa. ibi me interrogat, ecquem in Epidauro Lyconem tarpezitam nouerim. dico me nouisse. ' quid ? lenonem Cappadocem ? ' adnuo uisitasse. ' sed quid eum uis ? ' ' quia de illo emi uirginem triginta minis, uestem, aurum ; et pro is decem eo accedunt 65

minae.'

345 ' dedisti tu argentum ? ' inquam. ' fmmo apud tarpezitam

situm est illum quem dixi Lyconem, atque ei mandaui, qui anulo meo tabellas opsignatas attulisset, ut daret operam ut mulierem a lenone cum auro et ueste abduceret.'

325 sciimus P BU 327 quod Guietns : quo cod. 328 possitn

■f E 334 idem Niemoeller (Ph. quid ? Cv.) magnam Mueller, cui

hiatus ante inopiam (irapa ■trpoaooK., pro copiam) displicet 337 post

hunc versum intercidisse certiorem militis denoiationem credit Seyffert 339 prehendit dextram cod. (?'. e. praeh- ?) 344 eo accedunt (?)

Guiettts : coaccedunt cod. 345 dedistin Fleckeisen, cui dedisti-tu

non placet immo (inquit) Pylades

�� �