II. iii T. MACCI PLAVTI
Cv. hau magis cupis quam ego te cupio. Ph. o mea 305
opportunitas, Curculio exoptate, salue. Cv. salue. Ph. saluom gaudeo te aduenire. cedo tuam mi dexteram. ubi sunt spes meae ? eloquere, opsecro hercle. Cv. eloquere, te opsecr6, ubi
sunt meae ? 30 Ph. quid tibist ? Cv. tenebrae oboriuntur, genua inedia
succidunt. Ph. lassitudine hercle credo. Cv. retine, retine me, opsecro. 310 Ph. uiden ut expalluit ? datin isti sellam, ubi adsidat, cito et aqualem cum aqua? properatin ocius? Cv. animo
male est. Pa. uin aquam ? Cv. si frustulenta est, da, opsecro hercle,
opsorbeam. 35 Pa. uae capiti tuo ! Cv. opsecro hercle, facite uentum ut
gaudeam. Pa. maxume. Cv. quid facitis, quaeso? Pa. uentum. 315
Cv. nolo equidem mihi fieri uentulum. Ph. quid igitur [uis] ? Cv. esse, ut uentum
gaudeam. Pa. Iuppiter te dique perdant ! Cv. perii, prospicio parum, gramarum habeo dentes plenos, lippiunt fauces fame, 40 ita cibi uaciuitate uenio lassis lactibus.
Ph. iam edes aliquid. Cv. nolo hercle aliquid : certum 320
quam aliquid mauolo. Pa. immo si scias reliquiae quae sint ! Cv. scire nimi'
lubet ubi sient, nam illis conuentis sane opus est meis dentibus. Ph. pernam, abdomen, sumen suis, glandium — Cv. ain tu
omnia haec ?
305 magi' (me) Fleckeisen 308 te obsecro (hercle) Bothe
311 uide ut Pylades palluit V, nsitatior forma 316 foii. uent.
. fieri, nam uentlum non fcrcndum uis del. Bentley 318 gramarum
Buechelcr: os amarum cod. (OproG, sJ»or) 323 sueris Scaliger,
cui suis displicet vel ain
�� �