Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/353

Haec pagina nondum emendata est


CVRCVLIO II. iii

facio : fugite omnes, abite et de uia secedite, ne quem in cursu capite aut cubito aut pectore offendam

aut genu. ita nunc subito, propere et celere obiectumst mihi negotium, nec (usquam) quisquamst tam opulentus, qui mi opsistat 5

in uia,

285 nec strategus nec tyrannus quisquam nec agoranomus nec demarchus nec comarchus nec cum tanta gloria, quin cadat, quin capite sistat in uia de semita. tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant, qui incedunt suffarcinati cum libris, cum sportulis, 10

290 constant, conferunt sermones inter sese drapetae, opstant, opsistunt, incedunt cum suis sententiis, quos semper uideas bibentes esse in thermopolio, ubi quid surrupuere : operto capitulo calidum bibunt, tristes atque ebrioli incedunt : eos ego si offendero, 15

295 ex unoquoque eorum crepitum exciam polentarium. tum isti qui ludunt datatim serui scurrarum in uia, et datores et factores omnis subdam sub solum. proin sese domi contineant, uitent infortunio. Ph. recte hic monstrat, si imperare possit. nam ita nunc 20

mos uiget,

300 ita nunc seruitiumst : profecto modus haberi non potest. Cv. ecquis est qui mihi commostret Phaedromum genium

meum? ita res subita est, celeriter mi hoc homine conuento est opus. Pa. te ille quaerit. Ph. quid si adeamus ? heus Curculio,

te uolo. Cv. quis uocat ? quis nominat me ? Ph. qui te conuentum 25

cupit.

281 decedite Ritschl 284 nec usquam q. scripsi : nusquam q.

Lange 288 istic cod. (iv. 4) 290 se cod. (cf. 298)

292 hermopolio cod. 294 eg6 (nunc) Goetz 295 extiam

crepitum cod. : trai. Schoell: excutiam cr. Camerarius 298 se cod.

(cf. 290) infortunio Popma : infortunia cod. (i. 9) 302 hoc

del. Fleckeisen (iv. 3) : eo Bnx

�� �